Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Quinquaginta parabolae, versio electronica, Verborum 13330, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - parabola] [numerus verborum] [marul-mar-quinqu.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
DE VLTIMO IVDICIO Parabola L
Lex erat a rege lata, ut, quicunque septuagesimum aetatis suae annum peregisset, cuncta eius acta rite diligenterque examinarentur, et ille, in quo plus uitii quam uirtutis extitisse apparuisset, capite mulctaretur, cuius autem uitia uirtutibus uicta fuissent, coronam honoris pro merito referret. Cum ergo duo id aetatis homines in custodia publica, donec iudicis in se sententiam acciperent, seruarentur non ignari multa se commisisse, ob quae partim poenam, partim laudem mereri potuissent, suspensis inter spem metumque animis uehementer afflictabantur. Timebant enim, ne forte damnati amisso honore supplicium subire cogantur. Adueniente igitur iudicii die trepidi exanimatique coram sistuntur. Iudici uisum est alterum poena, alterum honore afficiendum esse. Itaque hic consolatus gaudere, ille flere et miserabiliter uociferari, donec caesus uitam cum lachrymis finiuit.
Si parabola ista tantum trepidationis habet ob uitae fragilis et
caducae periculum, quid nos, quaeso, facere oporteat in periculo uitae
aeternae? Si capitis iudicium subiturus reus, dum in dubio est,
soluaturne an damnetur, non potest non contremiscere, nos aeternitatis
examine in fine discutiendi non timebimus? Nemo Dei effugiet
iudicium. Nemo crimen caelare poterit. Omnes ante eius tribunal
stabimus, qui ait: Ego sum iudex et testis. Aut, quid
ipsum latere potest, qui est renum scrutator et cordis? Hic igitur ne
minimas quidem cogitationes nostras relinquet inexaminatas
indiscussasque. Quicquid autem ipse decreuerit, ratum aeternumque
erit. Neque praemium neque poena arbitrii eius ullo unquam fine
concludetur. Et nos interim nullus concutit metus, nulla distrahit
futurorum sollicitudo, quasi certos de promissa bonis beatitudine, cum
nihil tanta mercede dignum fecerimus et non pauca, ob quae perplecti
meremur, perpetrauerimus. Vnde igitur tantus mentis stupor, tanta
animi stulticia? Friuolis nihilque ad nos pertinentibus periculis
terremur, et futurae aeternitatis iudicium non reformidamus! In
meditullio infiniti boni et infiniti mali fluctuat nostra mortalitas, et
magis cure nobis est cauere, 439 nequid aduersi
in hac uitae breuitate patiamur quam ne poenam aeternam
sustineamus. Plus etiam operae impendimus in quaerendis diuitiis cito
perituris, quam ut perennem illam et inaestimabilem regni caelestis
gloriam assequamur. Annus parabolae huius septuagesimus tunc agitur,
cum ad finem uitae peruentum est. Dies enim annorum nostrorum,
ut psalmista ait, in ipsis septuaginta anni.
Sed uitae nostrae finis hodie esse potest aut cras aut postridie. Ideo
dictum est: Vigilate, quia nescitis diem neque horam!
Et si usque ad decrepitam profertur aetatem, nihilominus aduentat,
currit, uolat, iam in ianuis est. Quotidie ad finem suum uita nostra
properat et ad uitam illam, quae non habet finem, transmigrare nos
cogit atque compellit. Pigritamus tamen et cunctamur, et uirtutum
uiatica praeparare nobis negligimus. Quae certe nisi nobiscum tulerimus,
deficiemus in uia: nunquam ad montem Domini et domum Dei Iacob
perueniemus. Hoc ne forte contingat, semper ante oculos habeamus illum
terribilem et expauescendum extremi iudicii diem, qui, antequam
uenerit, haec praemissurus est signa: bella, fames, pestilentiae saeuient;
pseudoprophetae surgent et seducent multos; abundabit iniquitas et
refrigescet charitas; dominabitur Antichristus; flagellabuntur
christiani et per uaria |
Vade retro
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.