Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Quinquaginta parabolae, versio electronica, Verborum 13330, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - parabola] [numerus verborum] [marul-mar-quinqu.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DE HORA MORTIS INCERTA, VT SEMPER PARATI SIMVS Parabola XLI

Imperator confecto bello, cum uictor in patriam remeasset, donatiuum militibus erogaturus edixit, quod, qua die in forum ipse descendisset, uenienti sibi omnes cum armis occurrerent: quod si quos inermes occurrere tunc contigisset, non solum nihil relaturos esse praemii, uerum etiam inertiae poenas daturos. Illi incerti, quando imperator hoc esset acturus, quotidie cum armis parati aderant. Quidam autem expectationis tedio uicti, paulatim arma deponere et iam inermes in publicum procedere, existimantes non ita repente affuturum, quem praestolabantur. Cum ergo imperator die, qua non putabant, in forum improuisus affuisset, donauit omnes, quos offendit armatos, quos autem inermes reperit, mulctauit.

Haec ad omnes pertinet parabola. Omnibus enim ab imperatore caelesti praedictum est: Estote parati, quia, qua hora non putatis, Dominus uester uenturus est. Tunc uenit Dominus, cum morte sublatos suo nos tribunali sisti iubet. Si pietatis iustitiaeque armis instructos conspexerit, continuo beatitudinis praemiis donandos laetus excipiet. Sin autem animi bonis exutos uiderit, supplicio afficiendos iratus deputabit. Igitur, quoniam diem uitae nostrae ultimum nosse non possumus, hunc semper hodiernum esse existimemus. Talesque semper simus, quales in fine futuros esse 428cupimus. Quotidie quippe uigilandum nobis est, quibus praecipitur: Vigilate, quia nescitis diem neque horam!

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Quinquaginta parabolae, versio electronica, Verborum 13330, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - parabola] [numerus verborum] [marul-mar-quinqu.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.