Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Quinquaginta parabolae, versio electronica, Verborum 13330, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - parabola] [numerus verborum] [marul-mar-quinqu.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quoniam per figuras quasdam et similitudines ueri simplicium animis efficacius influere
soleant pręcepta uirtutum, eisdem ego aliquid spiritalis utilitatis insinuare cupiens
quinquaginta parabolas nuper mecum meditando composui, maxime Domini nostri exemplo prouocatus,
quem hoc dicendi genere ad plebem usum Euangelia testantur. Hunc morem a Syris et pręcipue
Palestinis in omni fere sermone fuisse seruatum diuus Hieronymus in suo super Mattheum
commentario affirmat. Nunc et a nostri temporis uiris religiosis, qui in ecclesiis ad populum
declamant, usurpari uidemus. Istos igitur imitari hoc opusculo uolui, quod nunc ad Te mitto,
Tuum exigens iudicium, ut, si probaueris, edere non formidem neque ullos inuidorum morsus
perhorrescam. Si enim uel uni Tibi, uiro eruditissimo probatissimoque et ecclesiastica
archipresbyteratus dignitate prędito, parabolę nostrę placuerint, satis me ab omni aliorum
iniuria tutum putabo. Cum ergo rudi plebeculę, id est mei similibus, in his loquar, Tua mihi
autoritate opus est, ut ab illis, quibus scriptę sunt, minus grauate suscipiantur.
Marulic, Marko (1450-1524) [1510]: Quinquaginta parabolae, versio electronica, Verborum 13330, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - parabola] [numerus verborum] [marul-mar-quinqu.xml].
|