Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Auctores varii (1080-1105) [1080, Split]: Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica, 6348 verborum, ed. Petar Skok Viktor Novak [genus: prosa - charta] [numerus verborum] [aa-vv-supetarski.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

70a

Omnia ista quę hic prelibata sunt uolumus in sempiternum ęcclesiam habere. Nostris autem filiis ad regendum hęc omnia comittimus, sed tali modo ut quę ibi sunt oblata, regant, custodiant, conseruent, et ab omni perturbationis incursu defendant. Cotidianum ut habeat officium, elaborent non ad opus suum, sed ad ęcclesie et ibi seruientibus illud custodiant. Quod si, quod absit, aliquis eorum aliter preter quod precipimus egerit, ut ad suum opus illud retinuerit, iratum habeat trinum et unum deum, et maledictionem CCCX. et VIII. sanctorum patrum consequatur et in perpetuo nostram possideat maledictionem.

Vade retro

Vade porro


Auctores varii (1080-1105) [1080, Split]: Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica, 6348 verborum, ed. Petar Skok Viktor Novak [genus: prosa - charta] [numerus verborum] [aa-vv-supetarski.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.