Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1669], Applausus ad Principem Eugenium, versio electronica (), 15 strophae, Ed. Korenjak, Martin [word count] [anonymus-applausus].
Previous Section

Applausus ad Principem Eugenium

Nova laeta
perfaceta
cursor attulit,
qui Cremona
sorte bona
recens appulit:
Gallos noctis medio
indulgentes genio
esse pressos
et oppressos
ab Eugenio.


Iam in undas
Sol profundas
caput abdidit,
iam in atro
se theatro
Luna prodidit
spectatura eminus,
quod parabat cominus
stratagema
laudis thema
Ducis animus.


Ergo fido
dum in nido
Galli recubant,
dum in urbe
loco turbae
cives excubant,
Orbi in memoriam,
Caesari in gloriam
hostes egit,
mox subegit
in victoriam.


Tria horum
Germanorum
ibant millia,
serunt mortem
in cohortem
nocte media:
viri pleni ausibus,
irrupturi maenibus
arte multa
sed occulta
clausis foribus.


Pars armata
plus cordata
agmen praeiit,
Marte freta,
morte spreta
muros subiit.
Dumque somno debiles
Vidit urbis vigiles,
prendit, secat,
sternit, necat
miserabiles.


Postquam factae
nec olfactae
sunt insidiae,
postquam stratae,
neci datae
sunt excubiae,
scandunt viri maenia,
pandunt urbis ostia,
fitque forti
sic cohorti
via pervia.


Mox qua data
porta lata,
miles irruit,
hos graecantes,
hos cubantes
armis obruit.
Imperat Eugenius,
belli Dux egregius:
„Opprimatur
somno satur
Villaregius!“


Ducis iussa
inconcussa
cohors excipit:
somno pressos,
mero fessos
miles corripit.
Hostes miscent hostibus,
enses strident ensibus:
sic amaenam
ludit scenam
Cremonensibus.


Dum ad postes
mittunt hostes
aeris fulmina,
iam ad ima
volant prima
passim agmina.
Caeteri evigilant,
Galli Gallos invocant:
„Villaroi,
Villaroi!“
maesti clamitant.


Necdum lecto
ex dilecto
dux prosiluit.
„Quis hic ludus?“
pene nudus
tremens petiit.
Stabat iam in postibus
Teuto caesis hostibus,
ducem capit,
captum rapit,
effert maenibus.


„Mihi solum
pando dolum,
ne quis audiat.
Mihi fido
quod est nido
nullus videat.
Magnum nomen Gallis
nemo dicat aliis.
Villarous
sit ablatus
sine caligis.“


Sine mora
illa hora
dux advectus est
et in urbe
datus turbae
maior campus est.
Terna nostrum millia
saeviunt in lylia,
laedunt, secant,
sternunt, necant
plura millia.


Iste laesus,
ille caesus,
hic ut pusio
lecto raptus,
nudus captus
in indusio.
Centum de primariis,
ter tot e gregariis
foras acti,
praeda facti
sunt Caesareis.


Tandem lenti,
sed contenti
nostri coeunt.
Ordinati
et ditati
portis exeunt
inter mille spolia
laeti de victoria
comitante
et stipante
sola gloria.


Hos reversus
scripsit versus
a certamine
adhuc calens
prope madens
heros sanguine.
Venimus et vidimus,
hostes nostros vicimus.
Vigilate
et orate:
mox redibimus.

Finis
Previous Section


Anonymus [1669], Applausus ad Principem Eugenium, versio electronica (), 15 strophae, Ed. Korenjak, Martin [word count] [anonymus-applausus].
Powered by PhiloLogic