Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1507]: Vita diui Hieronymi, versio electronica, Verborum 10681, ed. Darko Novakovic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vita.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Quod ut clarius tibi constet, qui uera nosse cupis, inspice apud eundem autorem tabulam quintam Europę. Ibi, si a Scardona, quam Liburnię finem et initium Delmatię esse Plinius deffiniuit, septentrionem uersus lineam intenderis, in radicibus montis, qui Illyricum cum Pannonia diuidit, Sidronam inuenies; hoc oppidum tametsi Ptolomei tempore, qui multo ante Hieronymum fuit, in Liburnię finibus erat, postea tamen longius productis finibus, quibus Iaderam, Enonam Arbamque Liburnię quondam oppida compręhendimus, Delmatię dictum fuit: iccirco in eo deffiniendo Hieronymus Delmatię non Liburnię fecit mentionem; iuxta quod oppidum Pannoniam incipere, et ad septentrionem Danubio finiri scriptores testantur. Huc accedit quod ab illis quoque, qui nunc de locis ei oppido proximis ad nos commeant, sępe audimus, in medijs Strigoi ruinis adhuc sacellum stare Hieronymo dedicatum, ab accolis quidem conditum, ut ibi eius permaneret memoria, ubi nouerant natum; ędium etiam partem aliquam superesse, quas parentum ipsius fuisse affirmant. Quis ergo tam impudens, tam frontis perfricatę, ut contra tot, taliumque testimonia quicquam diuersum asseueret? Aut cur tandem aliquis Italorum non permittet nobis hunc apud nos natum esse gloriari, si nos illis non interdicimus, ut sibi plaudant eundem apud ipsos bonarum artium disciplinam percepisse, licet et in Gręcia Gręcis litteris excultus sit, et in Syria Hebraicis eruditus?

Vade retro


Marulic, Marko (1450-1524) [1507]: Vita diui Hieronymi, versio electronica, Verborum 10681, ed. Darko Novakovic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vita.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.