Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1507]: Vita diui Hieronymi, versio electronica, Verborum 10681, ed. Darko Novakovic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vita.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
In eos qui beatum Hieronymum Italum fuisse contendunt
Quum hęc scriberem, attulit mihi quidam librum nuper ęditum, Hieronymus, inquit, uir sanctissimus et doctor celeberrimus, Sanctę Romanę Ecclesię cardinalis pręsbiter, natione Italicus ex oppido Stridonis in Istria prouincia constituto, quod quidem a Gothis euersum fuerat Pannonię quondam Delmatięque confinium. Quomodo, quęso, ista simul stare possunt, ut oppidum aliquod Pannoniam Delmatiamque disterminet, et in Istria sit, cum post Istriam Liburniam esse constet, Liburnię autem iunctam esse Delmatiam? Nisi forte aliquis de stirpe Aeneę Troiani inuentus sit Ilium in Italiam portans uictosque penates,aut tantam habens fidem, ut non solum montes, sed etiam cum montibus prouincias transtulerit, atque ita Delmatiam cum Stridone oppido de loco suo auulsam ultra Liburniam in Istriam usque iusserit euolare, ut Stridon (sicut Hieronymus ipse dixit) et prius in Delmatię Pannonięque finibus fuerit, et nunc (ut Bergomensis ait) in Istrię agro consistat. Equidem ista consyderans curiosius quęrere coepi, unde homini religioso ueritatisque professori hic error irrepserit, ut etiam pugnantia inter se asserere non dubitet, et inueni, ubi Longobardorum regni principium ostendere nititur, Blondum quendam Forliuiensem in medium produxisse; qui, cum Italię regiones describeret, tertiam decimam dixit Istriam esse, in qua,inquit, Iustinopolis Ciuitas et Pola et Stridon oppidum, Sanctissimi Hieronymi patria, quod hodie Sdrigna appellatur. Hęc Blondi uerba cum legissem, monachi Bergomensis pium simplicemque affectum mecum excusare coepi, et Discipuli, inquam, error magistri culpa est. Magister autem parum (ut mihi uidetur) scrutandę antiquitatis curiosus, nominis similitudine decęptus, Stridonem olim fuisse putauit quod nunc Sdrigna dicitur. Et tamen hoc saltem secum animaduertere debuerat: si Sdrigna Stridon est, quomodo Hieronymus dixit oppidum hoc inter Pannoniam et Delmatiam esse, et non potius inter Pannoniam et Istriam? Quęnam igitur ista nouitij autoris audacia, ut putauerit sibi magis quam Hieronymo de se loquenti homines credituros? Sibi, inquam, in Italia, et quidem post mille et ducentos annos genito, plus fidei habituros quam illi ipsi, qui patrię suę fines multo plenius exactiusque et uerius nosse potuit, tum a parentibus tum ab indigenis edoctus, quam quisquam alius externorum etiam illa sua ętate uiuens? Videamus ergo, Bergomensis frater, Blondus iste pręceptor tuus talia asserens quam procul a uero sit. Italię fines Pomponius Mella, antiquissimus autor, qui ad mare Adriaticum spectant, ad Tergestum usque produxit, Strabo ad Polam, Plinius ad Arsiam fluuium, Ptolomeus quoque Istriam Italię finibus uidetur concedere; Pomponij libro Quod ut clarius tibi constet, qui uera nosse cupis, inspice apud eundem autorem tabulam quintam Europę. Ibi, si a Scardona, quam Liburnię finem et initium Delmatię esse Plinius deffiniuit, septentrionem uersus lineam intenderis, in radicibus montis, qui Illyricum cum Pannonia diuidit, Sidronam inuenies; hoc oppidum tametsi Ptolomei tempore, qui multo ante Hieronymum fuit, in Liburnię finibus erat, postea tamen longius productis finibus, quibus Iaderam, Enonam Arbamque Liburnię quondam oppida compręhendimus, Delmatię dictum fuit: iccirco in eo deffiniendo Hieronymus Delmatię non Liburnię fecit mentionem; iuxta quod oppidum Pannoniam incipere, et ad septentrionem Danubio finiri scriptores testantur. Huc accedit quod ab illis quoque, qui nunc de locis ei oppido proximis ad nos commeant, sępe audimus, in medijs Strigoi ruinis adhuc sacellum stare Hieronymo dedicatum, ab accolis quidem conditum, ut ibi eius permaneret memoria, ubi nouerant natum; ędium etiam partem aliquam superesse, quas parentum ipsius fuisse affirmant. Quis ergo tam impudens, tam frontis perfricatę, ut contra tot, taliumque testimonia quicquam diuersum asseueret? Aut cur tandem aliquis Italorum non permittet nobis hunc apud nos natum esse gloriari, si nos illis non interdicimus, ut sibi plaudant eundem apud ipsos bonarum artium disciplinam percepisse, licet et in Gręcia Gręcis litteris excultus sit, et in Syria Hebraicis eruditus? Hęc autem ad dignoscendum cuiatem illum dicere debeamus coram recensuisse satis sit. Cęterum disceptationem hanc nostram concertationemque, licet ex animi pietate susceptam, ipsum Hieronymum non tam repręhendere quam ridere reor, quippe qui iam non aliam patriam agnoscit nisi in qua tam feliciter ciuis perpetuus, atque perennis ascribi meruit, hoc est cęlestem illam Hierusalem, quę est mater nostra. Inde ipsum dicentem audire mihi uideor: Ille meus est, et ego suus, qui ea quę docui magis nauiter exequi contendit; ille meus est, et ego suus, qui sanctorum uitam quantum potest imitari non desistit; ille denique meus est et ego suus, qui Christi Domini mei est, et Dei mei, cui soli cum Patre et Spiritu Sancto laus et gloria in sempiternum Amen. |
Vade retro
| Vade porro
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.