Marulic, Marko (1450-1524) [1507]: Vita diui Hieronymi, versio electronica, Verborum 10681, ed. Darko Novakovic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vita.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Heresim quandam inquit iam inualescentem, quod nec sanctorum animę
beatitudine fruerentur nec damnatorum poenas sentirent, donec in die
iudicij suis iterum corporibus iungi illas contigisset, beatus
Hieronymus Eusebio discipulo apparens repressit. Trium hominum cadauera
die uno ad ecclesiam delata et sacco eius contacta (sicuti ipse
pręmonuerat) populo spectante reuixerunt narraueruntque uidisse se et
sanctorum gaudia in paradiso et supplicia reorum in inferno, tum demum,
qua die una cum Eusebio iterum sibi migrandum esset e corpore,
prędixerunt. Hoc uiso miraculo heretici credidere ac tam perniciosus
error eodem die interijt, quo hi tres ad uitam redierunt. Eusebius
deinde, quo die sibi prędictum fuerat, una cum ipsis tribus qui
surrexerant feliciter obijt, hoc est uigesimo post die quam miraculum
istud euenisset. Sed interim multa a Cyrillo priuatim interrogati
reuelarunt, quotidie tamen ubertim flentes ex eorum recordatione quae
uiderant in inferno.
Marulic, Marko (1450-1524) [1507]: Vita diui Hieronymi, versio electronica, Verborum 10681, ed. Darko Novakovic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vita.xml].
|