Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1507]: Vita diui Hieronymi, versio electronica, Verborum 10681, ed. Darko Novakovic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vita.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Hieronymus pręsbiter (ut ipse de se testatur in calce libri illius quem De uiris illustribus inscripsit) patre Eusebio natus, oppido Stridone, quod a Gotthis euersum Delmatię quondam Pannonięque confinium fuit, una cum parentibus Romam uenit. Puerullus adhuc litterarum studijs traditus in grammatica Donatum habuit pręceptorem, in rhetorica Victorinum. Et iam Gręca Latinaque litteratura excultus, cum nondum XX annorum esset, scholam ad se publice delatam aperuit et pręcipere coepit. Sic enim ad uirgines deo dicatas de ipsarum institutione scribens ait: Me ante quam uicesimum ętatis annum attingerem urbs Roma in summum elegerat magistrum in omnibus pęne liberalibus artibus. Quum igitur tantum in tam tenera ętate profecisset, nouem deinde et uiginti annos natus a Liberio Pontifice Maximo pręsbiter cardinalis est creatus. Post hęc Liberio in Arrianam heresim delapso et Constantio Imperatore catholicos persequente, cum plerique metu perculsi latebras peterent, ipse constanter pro ueritate stetit nullum ueritus periculum, pręterquam ne alij uel territi uel decępti subuerterentur. Et quoniam persecutionis procella iam ecclesię turbauerat bona, a Paula uidua Romana, quę et genere et sanctitate nobilis erat, uitę sustentamenta accepit, eamque non minus caste quam familiariter coluit. Multa extant quę illi et Eustochio eius filię pręcipienda conscripsit. Eandem postea de Blesillę et Paulinę filiarum obitu consolatus est. Hinc sane captata occasione clerici quidam carpere famam eius coepere, qui ante ipsorum uitia fuerat insectatus. Proteruorum enim est, dum uitam corrigere nolunt, non solum non obedire correptoribus, uerum etiam irasci. Aiunt cum antelucana hora ad ecclesiam laudis sacrificium Deo oblaturus ire consuesset, pro uirili tegumento muliebrem tunicam sibi ab inuidis suppositam indutum processisse atque ob hanc ignominię notam Roma decędere decreuisse. Vtcunque fuerit, propius mihi uero uidetur, ea quę dicenda restant consyderanti, non tam malorum inuidiam, qua nusquam caruit, eum pertimuisse, quam locum ubi liberius expeditiusque Deo seruiret quęrere uoluisse. Hanc suam ab urbe profectionem ad Ruffinum ita ipse describens Mense, inquit, augusto, flantibus ethesijs, cum sancto Vincentio pręsbitero et adolescente fratre et alijs monachis, qui nunc Hierosolymę commorantur, nauim in Romano portu conscendi, maxima me sanctorum frequentia prosequente ueni Regium, in Syllaceo littore paululum steti, ubi ueteres didici fabulas, et pręcipitem fallacis Vlissis cursum et Syrenarum cantica et insatiabilem Carybdis uoraginem. Cumque mihi accolę illius loci multa narrarent darentque consilium, ut non ad Prothei columnas sed ad Diones portum nauigarem: illum fugientium et turbatorum, hunc securi hominis esse cursum - malui per Maleas et Cycladas Cyprum pergere. Vbi susceptus a uenerabili episcopo Epiphanio ueni Antiochiam. Fruitus sum communione Pontificis confessorisque Paulini, et deductus ab eo media hyeme intraui Hierosolymam. Vidi miracula multa, et quę prius ad me fama pertulerat, oculorum iudicio comprobaui. Inde contendi ęgyptum, lustraui monasteria Nytrię et inter sanctorum choros aspides latitare perspexi. Hęc ille.

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1507]: Vita diui Hieronymi, versio electronica, Verborum 10681, ed. Darko Novakovic [genus: prosa oratio - vita] [numerus verborum] [marul-mar-vita.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.