Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[1.] Praeposituram ecclesiae de Iazo vacare 1 intelligo, iusque patronatus eius praepositurae Vestras Dominationes habere. 2 Si igitur istic in medio sui Dominationes Vestrae nondum aliquam personam ad eam praeposituram elegerunt, supplico Dominationibus Vestris, easque vehementissime rogo, velint mei etiam ob respectum et meorum servitiorum praeposituram ipsam Petro litterato, 3 nunc domini mei 4 servitori, qui et vicinus Vestris Dominationibus est et moribus, scientia, aliisque virtutibus satis decoratus, conferre. Sicut egregius etiam dominus Christophorus Darhoczy, 5 cubicularius domini reverendissimi Dominationibus Vestris super hac re latius scripsit. 6

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.