Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[2.] Consilium enim meae ad caesarem profectionis fuit mutatum, cuius mutationis vix scirem ego ipse dicere certam causam. Hoc scio, pontificem, ut ad Vestram Maie statem scripseram, fuisse in ipso mei huc adventus principio huius meae profectionis cupidissimum. Nunc vero non ita, neque aliam causam affert, nisi litteras et mandata serenissimi et gratiosissimi domini mei regis serius quam oportebat venisse. Si me illuc ire contigisset, nihil mihi optatius certe fuisset, quam Vestrae Maiestati tam in hoc negotio Barensi, si nondum confectum fuisset, quam in aliis, quae mihi commissa fuissent, servire. Pro pace autem et concordia illorum principum, pro liberatione Christianissimi regis (nam et hoc mihi per clementissimum regem meum fuerat commissum) totis viribus elaborassem. Et ego ita certe existimo, Sapientissime et Clementissime Rex, non futuram fuisse hanc vel meam vel alterius et prudentioris et maioris me Vestrarum Maiestatum servitoris illuc profectionem a statu praesentium rerum atque ab illorum principum nunc inter se tractatibus alienam. Non enim dubito Vestrarum Maiestatum auctoritatem, qui soli cum vestris subditis sustinetis pondus diei et aestus, multum potuisse illos monere, et plus quam omnium reliquorum principum auctoritatem. Sed ego haec me prudentioribus relinquo iudicanda. Ego is sum, cui quicquid per Vestras Maiestates oneris, quod humeri mei ferre possint, iniungetur, libens feram etiam si longe ultra Hispanias mihi esset in servitiis Vestrarum Maiestatum eundum. Et quidem de his ac de negotio Barensi hactenus. Venio ad alia.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.