Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
[1.] Accepi nudius tertius litteras Vestrae Maiestatis XII. Iunii ad me datas et cum his simul litteras ad Sanctissimum Dominum Nostrum, 2 ad reverendissimum dominum Sanctorum IIII 3 et quosdam alios, in quibus scribit mihi Vestra Maiestas de negotio ducatus Barensis et de mea in Hispanias profectione. 26 sustineamus correxi ex: sustinemus 7 Presumably Sigismund’s response to Brodarics’ letter on 17 May 1525. 1 Further manuscripts: BK 213 fol. 535–539; BOss 177 fol. 297r–299r; BJ 6549 fol. 569–572; Libri Legationum vol. XXIII, fol. 502–505; BCzart TN 37. fol. 343–348. 2 Pope Clement VII. 3 Cardinal Lorenzo Pucci. Negotium ducatus accepi iam esse in eo statu, ut non sit pro hac magnopere laborandum, admissum esse in possessionem ducatus servitorem Vestrae Maiestatis. Quae si vera sunt, prout mihi pro verissimis sunt relata, non dubito Vestram Maiestatem iam de hoc factam certiorem. Ego tamen sub hoc dubio non omisi tam apud Sanctissimum Dominum Nostrum, quam alibi facere omnia ea, quae hic fieri per me poterant, quaeve mihi a Maiestate Vestra et ab Serenissima et Gratiosissima Domina Mea, Sacratissima Reginali Maiestate fuerunt commissa, et quoniam ipse non sum ad caesarem iturus, egi apud Sanctissimum Dominum Nostrum, ut causam hanc reverendissimo domino, cardinali Salviato legato, diligentissime committeret, qui iuxta instructionem oratoris Vestrae Maiestatis apud caesarem exsistentis 4 agere deberet.
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.