Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[3.] Est hic in Urbe dominus Petrus Antonius Berrus Parmensis 10 secretarius serenissimi regis Hungariae, domini mei gratiosissimi Dominationi Vestrae Reverendissimae per maiestatem eius commendatus. Maiestas sua mihi commisit discedenti, ut ei uti servitori ac secretario suo ubique, ubi esset opus, adessem maxime apud Vestram Reverendissimam Dominationem. Idem et regina 11 serenissima iussit. Nunc intelligo oblatam esse occasionem Vestrae Reverendissimae Dominationi ei in ista ecclesia Parmensi, quae est ei patria, de aliquo beneficiolo subveniendi. Supplico Dominationi Vestrae Reverendissimae primum ob respectum maiestatis regiae ac reginalis, deinde meorum etiam servitiorum, quae iampridem penitus Vestrae Reverendissimae Dominationi dicavi, dignetur ei providere. Quod ego non aliter conabor apud Vestram Reverendissimam Dominationem promereri, quam si in me ipsum esset collatum. Vestrae Reverendissimae Dominationi servitutem meam humillimam supplex commendo. Quae optime ac felicissime valeat.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.