Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[5.] Si posset confici ista pax, sicut sumus in non parva spe, propter illas causas, quas ad reverendissimum dominum Premisliensem, 6 cum quo mihi notae occultiores 7 sunt, perscripsi, si, inquam, confici posset, essemus securi de salute Christianae Reipublicae, praesertim ob eum animum, quem certe magnum et excellentem in rege Christianissimo esse animadverti superioribus diebus, dum apud eum essem, 8 de quo ad Vestram Maiestatem proxime scripsi. 9 Sin minus, ego, quantumcunque cogitem, Sapientissime Rex, non video ullam aliam salutis nostrae rationem, 10 quam illam, de qua scio me aliquando ad Vestram Maiestatem scripsisse, et quam utinam ante perditum Belgradum ac dirutum Severinum 11 secuti fuissemus. Sed vetera sero querimur. Clementissime Princeps, unusquisque curat sua propria negotia, et nemo nostra, et alii Christiani sang uine Christiano inexplebiles sub tegmine alarum Vestrarum Maiestatum Sacratissimarum requiescunt. Sed de his satis, praesertim cum non sit sine periculo scribere veritatem.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.