Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

[2.] Postulamus a te, obstes, quominus id perficere valeant. Tantum enim abest, ut haec voluntas nostra sit, ut etiam nobis non posset esse non molestum quidquam prae ter veterem eorum ordinem in regno nostro constitutionem renovari, et praesertim nunc invalescente in dies magis circumquaque perniciosissima haeresi, ad quam retundendam magno nobis ex usu sunt ipsi fratres conventuales, praesertim venerabilis Marcus a Turri 2 commissarius et provincialis regni nostri, qui et monasteria hic sua in debitum redegit ordinem et religioni sua doctrina suaque sanctimonia plurimum conducit. Proindeque nobis et regnicolis nostris est multo gratissimus, qui si amoveri hinc deberet, magno omnino praesidio res haec ecclesiastica privaretur. Quare illum ac eius ordinem tam in regno nostro, quam etiam Bohemia consistentem patrocinio tuo etiam atque etiam commendamus.

Vade retro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.