Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
42 Sigismund I to István Brodarics
[1.] Intelleximus fratres Sancti Francisci de observantia id agere, ut loca conventualium in regno nostro et Bohemiae sibi a Sanctissimo Domino Nostro impetrarent, quasi haec sit voluntas nostra, ut ea illi potius haberent. [2.] Postulamus a te, obstes, quominus id perficere valeant. Tantum enim abest, ut haec voluntas nostra sit, ut etiam nobis non posset esse non molestum quidquam prae ter veterem eorum ordinem in regno nostro constitutionem renovari, et praesertim nunc invalescente in dies magis circumquaque perniciosissima haeresi, ad quam retundendam magno nobis ex usu sunt ipsi fratres conventuales, praesertim venerabilis Marcus a Turri 2 commissarius et provincialis regni nostri, qui et monasteria hic sua in debitum redegit ordinem et religioni sua doctrina suaque sanctimonia plurimum conducit. Proindeque nobis et regnicolis nostris est multo gratissimus, qui si amoveri hinc deberet, magno omnino praesidio res haec ecclesiastica privaretur. Quare illum ac eius ordinem tam in regno nostro, quam etiam Bohemia consistentem patrocinio tuo etiam atque etiam commendamus.
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.