Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Nova nulla habemus alia, nisi illa, quae iam puto per totum terrarum orbem divulgata: illustrissimum, immo serenissimum dominum Lodovicum (quod faustum felix totique reipublicae Christianae salutiferum sit) Dominica proxima post Ascensionem Domini, 3 bonis avibus et melioribus auspiciis coronavimus. Ea ipsa coronatio, ut paucis multa perstringam, sic acta fuit: dominus Patriarcha 4 divina celebravit officia. Dominus Quinqueecclesiensis 5 et Varadiensis 6 astiterunt pontificalibus induti, et alii episcopi minores. Inter initia missae, infans regius flens et vagiens et ob multitudinem territus primo inungitur, post ensem strictum ac deinde pomum aureum et sceptrum regale accipit. Post evangelium vero, antequam corona ei imponeretur, dominus

-- 46 --

palatinus 7 ex more ter quaesivit a dominis et regnicolis alta, ut ab omnibus, qui in templo aderant, exaudiri posset, voce, si vellent Lodovicum regem coronari. Qui quidem omnes unanimi consensu, uno ore acclamarunt se velle. Inter quos populi et nobilitatis clamores regia maiestas 8 pro gaudio et laetitia adeo ubertim et large flevit, ut omnes ad lacrimas commoverit. Post huiusmodi responsum a populo datum, corona Lodovico flenti et ob clamores turbae eo magis territo imponitur, qui tandem coronatus in solium auratum, quod ad latus patris dextrum erat, locatur. Te Deum laudamus organo, tubis et campanis, voce populi concinitur. Tandem peraguntur divina, quibus finitis infans coronatus, palatino et comite Scepusiensi 9 coronam super caput eius gestantibus tota nobilitate, tota curia praeeunte, universo populo hinc inde ad spectandum circumfuso, via panno rubro strata de consuetudine ad templum Divi Petri, 10 quod non longe distat, ducitur, patre et sorore 11 subsequente. Ubi in quadam sede vetusta, quam Sancti Stephani fuisse referunt, collocatur. Inde in reditu cum universis proceribus tam secularibus, quam ecclesiasticis, paucis, qui cum patre remanserant, exceptis, in curru aurato, qui, ut Vestra Dominatio optime novit, ei iampridem a domino Patriarcha datus fuerat, ad quoddam templum 12 extra urbem ad unum milliare Italicum vectus est. Ubi ex consuetudine illo ense, qui ei inter sacra et cerimonias, ut dixi, fuerat datus, in quattuor partes secuit, et equo impositus est. Inde reversi, universi proceres lautissimo ac splendidissimo convivio sunt in aula regia excepti. Post prandium diversi ludi et militaria ludicra spectata. 13

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.