Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
[3.] Dominus baro [6] ita a nostris omnibus amatur, ut eum non in illa Sicilia, quae pars Italiae esse censetur, sed in hac, quae pars Hungariae est, quam et ipsam eodem nomine appellamus, natum esse reputemus et pro vero ac puro Hungaro habeamus. Qui ita, ut mei mihi retulerunt, causam meam iussu Vestrae Sanctitatis egit me absente, ut vel hoc ipso, si nihil unquam benignitatis Vestra Sanctitas antea in me contulisset, fatear me ei perpetuo obligatissimum non aliter, quam si omnia, quae petebantur, fuissent impetrata. [7] Me ac meam servitutem ad pedum pulveres Vestrae Sanctitatis humillime commendo, quam Deus felicissimam esse velit. Viennae XXI. Augusti 1524.
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
|