Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[2.] Ex Lombardia habemus nova, quae et pontifex et omnes alii pro certissimis affirmant: Gallos ex Italia iam discedere et in discessu huiusmodi per nostros unam partem eorum male mulcatam;3 interfectos esse usque ad mille Gallos, interfectum quendam capitaneum, unum ex principalioribus, 4 vulneratum etiam supremum capitaneum, 5 quem Almiralium vocant. Est aliqua spes pacis, fortasse enim iam Gallus facilius flectetur. Sed credo ego, quod semper credidi, maiestatem domini mei serenissimi et gratiosissimi multum in hoc posse, modo Sua Maiestas ad eum mitteret, quod nunc potissimum rebus eius ad hunc statum deductis quamprimum faciendum videretur.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.