Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[2.] De pace inter principes Christianos facienda scripsi pontificem ad hanc rem adiecisse animum, delegisse ad hoc certos ex reverendissimis dominis cardinalibus, cum quibus ego fui iam saepe; video et pontificem et reverendissimos dominos ad id propensissimos. Sed et illud video, Princeps Sapientissime, parum in hoc spei esse ponendum. Quid ita? Quia Christianissimum regem ita durum atque obstinatum video in recuperando ac nostros in retinendo vel non cedendo ducatu Mediolani, ut facilius utraque pars quidvis subiret, quam in hoc alteri parti cederet. Quid igitur spei de pace in tanta animorum obfirmatione? Aliae igitur, Clementissime Princeps, salutis viae Vestris Maiestatibus quaerendae sunt. Sed parcat Vestra Maiestas, humillime supplico, minimo servorum suorum ad se de huiusmodi rebus scribenti.

Brodarics must refer to the previous letter dated 11 December. VI (1492–1503), the infamous Borgia Pope. 3  See in the previous letter. 4  A reference to the appointment of Bishop of Poznań Piotr Tomicki as Bishop of Cracow. His inauguration, however, took place only in 1524. Biographies count his bishopric from this date. 2  Alexander 1 

-- 85 --

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.