Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[1.] Scripsi his diebus 1 ad Vestram Maiestatem, neque nunc aliud scribere possum, quam quod tunc scripsi, praeter quam quod in annata Plocensi tantam video difficultatem, ut parum aut nihil spei apud me sit reliquum. Aiunt, et in hoc se fundant, ecclesiam illam ab initio semper in duobus milibus ducatorum fuisse expeditam, et ita in libro etiam annatarum (quem vocant) contineri: si Alexander papa 2 vel alius pro bina vel trina expeditione propter aliquam causam minus accepit, id annatae priori duorum milium non debere praeiudicare. Ab hac sententia, credo, deduci vix poterunt. Feci ego de hoc et privatim et publice et apud pontificem et apud cardinales omnem diligentiam, haec tamen magis tangunt collegium quam pontificem. Non defuit et dominus Stanislaus, 3 diligentissimus certe servitor Vestrae Maiestatis. Neque tamen adhuc desistemus, sed parum, ut dixi, spero. Ecclesia Cracoviensis pro reverendissimo domino meo, domino Posnaniensi 4 in hesterno consistorio fuit expedita.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.