Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
[2.] Nova alia non sunt. Galli nondum ex Italia excesserunt. Pontifex cum sua sponte, tum mea etiam exhortatione et precibus permotus dat omnem operam pro pace vel saltem treugis inter principes Christianos faciendis. Ad hanc rem in proximo consistorio III ex reverendissimis dominis cardinalibus deputavit, [3] qui hanc solam curam habeant. Quid sequatur, nescio. Ego, quod in me erit, nihil praetermittam. Utinam iam tandem aliquid consequi possemus.
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
|