Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[2.] Emericus litteratus servitor Dominationis Vestrae Reverendissimae, cum diutius hic mansisset, quam eum Dominatio Vestra Reverendissima mansurum existimabat, adeo omnia expenderat, ut ei ad iter nihil reliquum esset, quare, cum discedere vellet, rogavit me, ut florenos sedecim mutuo darem, quos Dominatio Vestra Reverendissima quamprimum remissura esset. Ego quidem ei dare non potui, quoniam ipse quoque non parva angustia rei pecuniariae laboro, ceterum volens declarare me in omnibus, quibus possum, servitorem Dominationis Vestrae Reverendissimae esse curavi, ut ab alio illos sedecim florenos mutuo habere posset, atque ipse pro iis fideiussor factus sum ea conditione, ut nisi Dominatio Vestra Reverendissima ad praestitutum terminum mitteret, ipse mea pecunia solvere deberem. Idcirco rogo Dominationem Vestram Reverendissimam, ut hanc quoque pecuniam quamprimum remittat, ne ego, dum morem gerere Dominationi Vestrae Reverendissimae curo, ipse in aliquod damnum rerum mearum incurram.

28 post est: pecunia del. suprascr. rerum 8  The new Pope Clement VII was elected 3 days later, on 19 November.

-- 82 --

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.