Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
[1.] Iam binas dedi litteras 3 ad Dominationem Vestram Reverendissimam de ea re, de qua dominum Emericum litteratum, 4 servitorem suum ad me miserat, quibus, ut se res habuisset, abunde perscripsi. Nunc autem et auctoritate reverendissimi domini cardinalis de Medices, 5 protectoris regni Hungariae, qui se, antequam conclave 6 ingrederetur, huic negotio [...]luerat, et mea maxima diligentia ac labore, ad hunc finem tandem [...] ad quam me nunquam sperassem, deducturum. Conventio igitur inter me
Vestra Reverendissima consideret, rogo, diligenter, quid agendum sit. Mihi profecto hoc negotium eo modo confectum videtur, ut id neque commodius, neque melius confici posse, aut potuisse unquam existimem. Reputet Dominatio Tua Reverendissima, si litem de integro moverint (quemadmodum eos omnino moturos existimo, nisi pactum servetur), quantae impensae sint faciendae, profecto vel ad unam missionem huc illos LX florenos expendet Dominatio Vestra Reverendissima, ut omittam, si illi causam obtinuerint (ut confidunt), quantum persolvere Dominationem Vestram Reverendissimam necesse futurum est. Ego certe (loquor enim ut deditus servitor Dominationis Vestrae Reverendissimae) aequum esse et neque inutile existimarem, si Dominaio Vestra Reverendissima non solum istam paucam pecuniam illis pauperibus fratribus mitteret, verum etiam si quid aliud est rerum vel illius plebani, [..]us cuius ipse executor fuisse dicitur apud Dominationem Vestram Reverendissimam, quod integra conscientia teneri non possit, eam quoque ad usus pios, et bona opera impenderet. Exspectassem pontificis electionem, 8 ut cum eo quoque agerem. Ceterum quoniam res ita nobis successit, ut neque pontifex eam commodius expedire potuisset, non putabam mihi diutius exspectandum, ne impensis inanibus per servitorem suum Dominatio Vestra Reverendissima gravaretur, praesertim quod iam is sibi impensas deficere querebatur. Nam quod
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.