Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[1.] Iam binas dedi litteras 3 ad Dominationem Vestram Reverendissimam de ea re, de qua dominum Emericum litteratum, 4 servitorem suum ad me miserat, quibus, ut se res habuisset, abunde perscripsi. Nunc autem et auctoritate reverendissimi domini cardinalis de Medices, 5 protectoris regni Hungariae, qui se, antequam conclave 6 ingrederetur, huic negotio [...]luerat, et mea maxima diligentia ac labore, ad hunc finem tandem [...] ad quam me nunquam sperassem, deducturum. Conventio igitur inter me et plebani pridem mortui executores ita facta est, ut ipsi litem Dominationi Vestrae Reverendissimae amplius ne faciant sub poena dupli eius summae, quam Dominationem Vestram Reverendissimam solvere constitutum est, cuius rei obligationem manu sua scriptam is, cuius maxime interest, executor mihi dedit. Rursum, ut Dominatio Vestra Reverendissima per totum hoc tempus, usque ad finem Martii sexaginta florenos in auro huc mittat, non executoribus, ipsi enim neque unum obulum sibi dari ex iis petunt, sed coenobio fratrum Hungarorum de Caelio Monte, in quo ille sepultus est, ut sit elemosina pro anima eius. 7 Quod si per illud tempus Dominatio Vestra Reverendissima pecuniam illam non miserit, ut liceat illis rursus de integro contra Dominationem Vestram Reverendissimam procedere et litigare. Quapropter Dominatio On Várdai see the note for Brodarics’ letter on 18 August. The text in the document is severely damaged at several places. 3  Concerning János Lászai, we only know a letter from Brodarics to Várdai on 18 August. The conflict concerning the will is not mentioned in that one, so here Brodarics is referring to two lost letters. 4  Imre Kálnai. About him also see the notes for the letter on 18 August 1523. 5  Cardinal Giulio de Medici, cousin of the previous Medici Pope, Leo X. 6  After the death of Hadrian VI the conclave gathered on 1 October. Exactly the above mentioned Giulio de’ Medici was elected Pope on 19 November, three days after this letter was written. 7  János Lászai was buried in Santo Stefano Rotondo located on Monte Celio in Rome. Pope Nicholas V had donated it with the monastery next to it to the Pauline Fathers in 1454. Lászai’s tomb still can be seen in Santo Stefano Rotondo.

-- 81 --

Vestra Reverendissima consideret, rogo, diligenter, quid agendum sit. Mihi profecto hoc negotium eo modo confectum videtur, ut id neque commodius, neque melius confici posse, aut potuisse unquam existimem. Reputet Dominatio Tua Reverendissima, si litem de integro moverint (quemadmodum eos omnino moturos existimo, nisi pactum servetur), quantae impensae sint faciendae, profecto vel ad unam missionem huc illos LX florenos expendet Dominatio Vestra Reverendissima, ut omittam, si illi causam obtinuerint (ut confidunt), quantum persolvere Dominationem Vestram Reverendissimam necesse futurum est. Ego certe (loquor enim ut deditus servitor Dominationis Vestrae Reverendissimae) aequum esse et neque inutile existimarem, si Dominaio Vestra Reverendissima non solum istam paucam pecuniam illis pauperibus fratribus mitteret, verum etiam si quid aliud est rerum vel illius plebani, [..]us cuius ipse executor fuisse dicitur apud Dominationem Vestram Reverendissimam, quod integra conscientia teneri non possit, eam quoque ad usus pios, et bona opera impenderet. Exspectassem pontificis electionem, 8 ut cum eo quoque agerem. Ceterum quoniam res ita nobis successit, ut neque pontifex eam commodius expedire potuisset, non putabam mihi diutius exspectandum, ne impensis inanibus per servitorem suum Dominatio Vestra Reverendissima gravaretur, praesertim quod iam is sibi impensas deficere querebatur. Nam quod Dominatio Vestra Reverendissima litem extingui pontificis auctoritate sperabat contra voluntatem executorum, mihi non modo difficile, verum etiam impossibile videtur, alioqui iniustum [...] De ducentis quoque florenis et nuper scripsi et nunc idem scribo. De illis [...] dominus Ioannes archidiaconus piae memoriae testamento Dominationem Tuam Reverendissimam [...] debere scripsit. Etiam si ego (qui minimus sum inter ceteros huius testamenti executores) subticere vellem, tamen alii nullo modo tacebunt, neque cessabunt, quousque illa summa reddatur. Proinde de illis quoque curam habeat Dominatio Vestra Reverendissima, ut quamprimum mittantur, ne aliquod negotium gravius inde (quod nollem) Dominationi Vestrae Reverendissimae oriatur.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.