Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
15 Sigismund I to István Brodarics [Cracow], [February 1523]
Manuscript used: BJ 6556 fol. 70r–v. 1 1. Letters of Brodarics leave him in uncertainty regarding bishoprics of Płock and Przemiśl. – 2. He asks for clarification of the situation. Should the Pope decide otherwise than he wishes, he will in no way be diverted from his purpose.
Reverendissime Devote nobis Dilecte.
[1.] In negotio episcopatuum Plocensis et Premisliensis, quod ut istic curares, a te 1 Another manuscript: BCzart TN 35. fol. 397–398.
postulavimus, binas tuas litteras accepimus, 2 quarum alteris refers te ad litteras pontificis, ex quibus nihil pro voto nostro cognovimus, alteris item litteras reverendissimi domini cardinalis protectoris nostri, quas non habuimus, allegas, unde in dies magis in ipso negotio incerti reddimur. Quae res molestior est nobis, quam dici possit, nihilque nobis magis praeter spem accidere potuit, quam cum nos et serenissimus dominus nepos noster unum simus, et illius maiestatis negotia non secus istic Romae, quam nostra propria per oratores nostros [2.] Et proinde postulamus a te, ut nobis tandem aperte scribas, quid agatur in ipso negotio, nam non dubium est, quin summus pontifex, cum ita res succedit, parvi faciat postulata nostra iustissima, aliudque facere in hoc ipso negotio, quam quod nos volumus aut ferre possumus, contendat, de quo, quidquid id sit, vellemus quam primum certiores fieri, ut rebus nostris opportuno modo prospiciamus. Nam qui
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.