Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[2.] Ego hoc unum etiam litteris meis Vestrae Maiestati notum esse volui, incredibilem esse et admirandum Sanctissimi Domini Nostri in Vestram Maiestatem amorem et de illius clarissimis virtutibus opinionem. Nullus est princeps in tota Christianitate, cui non Vestram Maiestatem rebus omnibus, quae ad excellentissimum regem pertineant, quaeve domi forisque sint magno principi necessariae, non quam longissime anteponat. Deum testor, eo tempore, quo ei litteras Vestrae Maiestatis redderem et cum hae per secretarium eius me audiente legerentur, eum in eam Vestrae Maiestatis laudum praedicationem prorupisse, ut clara voce et quae ab omnibus, qui ibi tum aderant (aderant autem et ex cardinalibus nonnulli et multi archiepiscopi, episcopi et diversorum principum oratores) exaudiretur, diceret, solam Maiestatem Vestram esse, in cuius virtute post Deum sita esset labentis rei Christianae fortuna, solam esse, in qua serenissimus Ludovicus, rex nepos, 7 regni sui tuendi et Belgradi recuperandi 8 spem ponere deberet, multaque in hanc sententiam magna cum laude Vestrae Maiestatis dixit, praeter alias virtutes domesticas, summam eius in re militari peritiam, incredibilem felicitatem miris laudibus extollens. Sed haec et eiusmodi non sunt iam in auribus meis nova, qui nunquam possum ad eius Sanctitatem accedere, quin semper de Maiestate Vestra honorificentissimam faciat mentionem.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1505]: Epistulae, versio electronica., Verborum 166, ed. Petrus Kasza [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.