Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1504, Dubrovnik]: Epistula ad Marinum Bonum (1504/1512), versio electronica, 358 verborum, ed. Irena Braticevic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [crijev-i-epist-1504.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Non quo habeam quid ad te scribam, sed ut absens tecum loquar, haec scribo. Nam cum eras in suburbano, licet alloqui te et videre saepius quatriduo non licuit, tamen non tanto tui desiderio afficiebar, qui prope in oculis eras, et te uidere uidebar, qui quotidie hoc facere poteram. Nunc postquam ad xxx lapidem semotus es, magis magisque in singulas horas in tuo ore et sermone conquiescere cupio; et quia non possum hoc facere moleste fero. Quare Iunium auunculum tuum crebro conuenio, quicum congresus, et deambulatiunculÄ™ per forum et mutui de te sermones, qui salibus et iocis habundant, mihi pergrati sunt. Qui cito redibis plena et onusta scapha conchiliis, quibus bimare Stagnum affluit. Tanti est illud custodire ne pereant tot deliciae, quibus nec Lucrina littora, nec amoenitas Baiarum aut insignes Capreae praeferantur. Quare te tot habere uoluptates gaudeo, sed quia plenus et pinguis venter nihil sublime, nihil tenue cogitat, nec modo corpus, sed etiam mentem contaminat, fuge luxum, caue ingluuiem, detestere asotiam; hanc Cyrcen, has Syrenas, haec monstra ut Ulysses elucteris. Sint domi Milesia, nec Capuam, aut Tarentum, aut Sybaritarum mores sapias. Hinc maius periculum est quam ab hostibus; nec Stagno quam Stagnum time. Haec monentis boni consule, quae scis, tenes et observas. Scio enim te tanquam Pisonem frugi, quare laudo quando hortor quod facis ut facias, teque innitere rogo. Etsi bene currentibus nihil opus est admoueri calcaria, iuuatur tamen sonipes hortantium clamore. Sic tuo curriculo meae laudes nescio quas alas addiicient.

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1504, Dubrovnik]: Epistula ad Marinum Bonum (1504/1512), versio electronica, 358 verborum, ed. Irena Braticevic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [crijev-i-epist-1504.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.