Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

140.2. Hic Marcus Iulius uidetur sub Augusto militasse. Quibus officiis tunc functus fuerit, describitur. Ideo infertur quod iure ac merito ei mortuo hoc (subintelligitur: sepulchrum) faciundum curauerunt ex decem sestertiis uxor ipsius Lulia et miles Docimus. Quod autem dicitur uoluntarius paternus, uidetur patri in ea militia defuncto successisse. Qui unus ex uoluntariis militibus fuit, qui dicti sunt olim uolones, quod uolentes ac sponte se offerrent, cum non tenerentur. [ERROR: no reftable :] Cf. Mai. 'Volones' [1], [2]; cf. In epigr. 125,5 Hic igitur Iulius Aquis Sextiis primum iniit militare munus. Locus est in Gallia sic dictus, ubi Caius Marius consul Cymbros uicit. Deinde uicarius tribunus fuit, hoc est tribuni absentis uices

-- 70 --

gerens, dum esset centurio gregariorum militum ueteranorum. Gregarii milites erant extra ordinem asciti et humilis militię milites. Postremo fuit centurio primipilus, idest pręfectus legionis quę circa imperatorem erat.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.