Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
134.1. Marcus Terentius Varro de re rustica scripturus deos inuocat consentes eosque
XII nominatim enumerat.
[ERROR: no reftable :]
Cf. Varr. R. R. 1,1,4
Festus quoque Pompeius ait consentia sacra dici quę multorum
consensu sunt statuta.
[ERROR: no reftable :]
Cf. P. Fest. 'Consentia'
Consentes ergo deos illos appellasse uidetur Varro a quibus
terrę fruges iuuari ex multorum consensu creditum sit. Hinc ego consentionem deorum hoc
loco ędem cognominatam reor quę diis illis dedicata erat quos populus Salonensis inter
se consentiens magis religiose uenerabatur. Hanc igitur ędem Sozomene, mulier sic dicta,
fabricandam curauit iussu et imperio Marci Antonini Augusti, de quo dicendum restat.
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
|