Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

-- 62 --

130.1. Hęc apud te in saxo ingenti incisis litteris habentur, quę nos de fundamentis Salonarum littoralis muri erruta ad tuas ędis transferri, sicut pleraque alia, nuperrime uidimus. Nec sumptui enim nec labori parcis dum ueterum monumenta undequaque tibi comparas. Hęc igitur in fine opusculi descripta ita exponere libuit:

130.2. L. IVLIVS. C. F. TRO. CLEMENS NEGOTIATOR. T. F. IVSSIT SIBI, id est Lucius Iulius, Cai filius, Troezenus, cui Clementi agnomen fuit. Externus enim fuit, ex Troezene, [ERROR: no reftable :] Cf. Plin. Hist. nat. 4,18 Achaię [ERROR: no reftable :] Ipse ex Peloponessi correxit oppido, et Salonis residens negotiabatur. Is testamento fieri iussit sibi: iussit quippe fieri sibi sepulchrum cum ędificio superposito et parentibus et filiis iam uita defunctis, unde dicitur: et Iulio, Cai filio, Troezeno Maximo patri, et Nonię, Lacri filię, Marulię matri, et Lucio Iulio, Lucii filio. Ipse atem Lucius est dictus. Troezeno Maximo filio: ideo Troezeno quia quum maximus natus esset, in patria eum genuerat, reliquos Salonis. De quibus dicitur: et Iulię, Lucii filię, Marulię filię, et Iulię, Lucii filię,

-- 62v --

Clementilla filia fecit.

130.3. Clementilla ergo, filia superstes, quod pater Lucius Iulius Clemens fieri iusserat, hoc faciundum curauit, ut ostenderet quantum uiuo obsequens fuerit genitori quę mortuo quoque obediuit.

Vade retro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.