Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

125.5. Hic igitur ea quę dicta sunt concessit [ERROR: no reftable :]ea... concessit ipse addidit in margine Peditibus et equitibus qui militabant in cohorte tertia Alpinorum : [ERROR: no reftable :](Alpini) Alpini sunt qui sub Alpibus habitant, Ligures. De cohortium

-- 59 --

autem generibus diximus. [ERROR: no reftable :] Cf. In epigr. 124,4 [ERROR: no reftable :](Romani) Et in octaua uoluntariorum ciuium Romanorum : id est eorum qui ultro se obtulerant in militiam, uolones olim dicti quia post Cannensem cladem serui in militiam recepti acceperunt libertatem quum sponte se obtulissent. [ERROR: no reftable :]quum... obtulissent ipse addidit in margine , [ERROR: no reftable :] Cf. Mai. 'Volones' [1], [2]; cf. In epigr. 140,2 Qui peregrinę , inquit, conditionis probati erant : [ERROR: no reftable :](Delmatę) id est non Itali noscebantur, sed Delmatę. Qui quina et uicena stipendia aut plura meruerunt : id est qui quinquies et uicesies uel pluries in expeditione belli fuerunt. [ERROR: no reftable :](Tria missionum genera) Item dimisso honesta missione : triplex fuit missionis ratio: honesta, quando exacto militię tempore miles dimittebatur; causaria, quando uitio corporis uel mentis parum idoneus putabatur; ignominiosa, quum ob delictum aliquod exautorabatur. Emeritis stipendiis : id est persolutis. Emeriti enim dicuntur militia soluti. Singuli singulas : per hoc intelligimus uni uiro nefas fuisse plures habere uxores. A. D. III : a die tertio Idus Iulias. Marco Lollio : hęc equitum nomina. Pediti : et hęc peditum. In fine ponuntur nomina liberorum posterorumue. De magistratibus autem qui hic Domitiano tribuuntur in pręcedentibus est tractatum. [ERROR: no reftable :] Cf. In epigr. 2,1; 68,2; 71,2

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.