Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
125.4. IMP. CAESAR.
[ERROR: no reftable :]
Ipse ex CASAR correxit
Quinam hic fuerit, quid egerit, quomodo finierit, breuiter
tibi expediam. [ERROR: no reftable :](Domitianus) Domitianus Vespasiani fuit filius. Tito fratri
successit in regno. De Dacis et Germanis triumphauit.
[ERROR: no reftable :]
Cf. Euseb. Chron., A. D. 94 [=
93]
Statuas aureas et argenteas sibi in Capitolio poni iussit.
[ERROR: no reftable :]
Cf. Euseb. Chron.,
ibid.
Primus dominum se et deum appellari pręcepit.
[ERROR: no reftable :]
Cf. Euseb. Chron., A. D. 87 [=
88]
Christianos persecutus est, Ioannem apostolum in Pathmos ipse
relegauit.
[ERROR: no reftable :]
Cf. Euseb. Chron., A. D. 97 [=
96]
Sicut Quintilis mensis a Iulio Iulius et Sextilis ab Augusto
Augustus dicti sunt, ita ille Septembrem Germanicum, Octobrem Domitianum nuncupari
edixit; sed nomina ista cum ipso simul desuerunt.
[ERROR: no reftable :]
Cf. Euseb. Chron., A. D. 90 [=
89]; cf. Macrob. Saturn. 1,12,35-37
Philosophos et mathematicos Roma expulit.
[ERROR: no reftable :]
Cf. Euseb. Chron., A. D. 92 [=
91]
Iudeos, qui de stirpe Dauidis erant, interfecit, regium genus
suspectum habens.
[ERROR: no reftable :]
Cf. Euseb. Chron., A. D. 99 [=
98]
Ipse occisus in palatio periit
[ERROR: no reftable :]
Cf. Euseb. Chron., A. D. 99
anno ętatis suę XXXVI. Tunc clypei imaginesque eius in terram
deiectę et ab omnibus conculcatę.
[ERROR: no reftable :]
Cf. Euseb. Chron., A. D. 99
Quod contigit anno humanę salutis XCVIIII. Regnauit annos XV,
menses V.
[ERROR: no reftable :]
Cf. Euseb. Chron., lemm. ante A.
D. 83
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
|