Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IV. SALONIS

IV.1. HACTENVS externa tibi interpretatus sum, Dominice Papalis charissime, nunc maiorum nostrorum aperiemus monumenta, quę sępe tecum per Salonarum rudera parietinasque uagatus passim iacentia spectaui et interdum, patrii soli nostri quanta quondam gloria fuit mecum animo reuoluens, Vergilianum illud ingemiscendo repetebam: Fuimus Troes, fuit Illium et ingens gloria Teucrorum, [ERROR: no reftable :]Verg. Aen. 2,325-6 nunc nulla.

IV.2. Qualis enim quantaue urbs ista extiterit, quę a Gothis solo ęquata esse desiit, non modo reliquię eius testantur, uerum etiam ueteris historię scriptorum indicat autoritas. [ERROR: no reftable :](Strabo) Nam et Strabo in suo Geographię libro Delmatarum emporium Salonas esse asserit ac de ipsis Delmatis Ea gens, inquit, annos compluris aduersus Romanos bella gessit. [ERROR: no reftable :]Strab. Geogr. 7,5,5 [ERROR: no reftable :](Plinius) Plinius quoque Secundus ait: Salona colonia ab Iadera CCXXII milia passuum. Petunt in ea iura uiribus [ERROR: no reftable :] Correxi ex iuribus descriptis in decurias CCCLXII Delmatę, [ERROR: no reftable :]Plin. Hist. nat. 3,141-142, ubi Iader CXII pro Iadera CCXXII milia passuum; discriptis pro descriptis; CCCXLII pro CCCLXVII ( cf. In epigr. 61,2) quos ibi nominatim recenset. Inter eos autem Ardeatum [ERROR: no reftable :] Pro Vardaeum meminit et Italię quondam populatores appellat. [ERROR: no reftable :](Cęsar) Pręter hęc in Cęsaris Commentariis relatum legimus quod M. Octauius cum nauibus Salonas peruenerit, ubi concitatis Delmatis reliquisque

-- 51 --

barbaris Clissam a Cęsaris amicicia auertit, conuentumque Salonensem quum neque pollicitationibus neque denunciatione periculi permouere posset, oppugnare instituit. [ERROR: no reftable :] Cf. Caes. Bell. civ. 3,9,1-2 Est autem oppidum, inquit, et loci natura et colle munitum. [ERROR: no reftable :]Caes. Bell. civ. 3,9,2 Octauius quinis castris oppidum pręmere coepit, illi se defendere. Tandem dispositis per muros pueris ac mulieribus portis egressi Octauii castra inuadunt expugnantque, deinde et reliqua, cędeque non parua facta eos qui superfuerant ad naues fugere compellunt. Atque talis fidei talisque in bello uirtutis tunc fuere Salonenses nostri!

IV.3. [ERROR: no reftable :](Diocletianus) Huc accedit quod Diocletianus imperator, Salonis natus, uirtute rebusque gestis ad Romanorum imperium meruit promoueri. Deposito deinde imperio priuatam uitam peregit in patria. Et quum Romam ad pristinam dignitatem reuocaretur, maluit hic consenescere priuatus quam Romę imperare: usque adeo coeperat eum et amoenitas loci et tranquillum in secessu ocium.

IV.4. Extat ędificium eius Salonis proximum, quod maiores nostri post urbis euersionem incolere coepere: [ERROR: no reftable :](Spalatum) nunc nostrum natale solum est, quod Spalatum appellant, sed et ipsum semirutum quidem atque in parte deintegratum, murorum tamen ac turrium pulchritudine portarumque affabre structarum decore

-- 51v --

ostendens qualia etiam illa fuerint quę uel uetustate uel inimicorum iniuria defecere. (Templum S. Domnii, archiepiscopi Salonensis) Stat adhuc templum Ioui quondam sacrum, nunc Domnio martyri dedicatum, magnę turris instar, rotunda specie angulatum, cuius murus (ut uides) quadrato lapide rethiculataque structura constat. Octo columnis ingentibus intus fulcitur, quibus alię insident minores, quorum quattuor e marmore porphyrite cum aliis ad testudinem usque tecti eriguntur. Exterius circa se magnarum duarum et uiginti columnarum peristylium habet, et id quidem Sinadico marmore nobile. Porro ante templi limina uestibulum ipsum atriumque patet spaciosum, columnis grandibus, et ipsis e marmore Phrygio dolatis, circumseptum, quibus arcus impositi fulciuntur, ita ut nusquam Romę tot, tantas talesque columnas uno in loco compositas reperies. E regione templi sacellum est, eodem tempore parique structurę genere elaboratum. Pręter ista erant et alia tria templa, reliquo ędificio (ut apparet) uetustiora atque ideo magis dirruta. In his tessellarum pictura, qua exornata fuerant, alicubi adhuc uisitur. Extant et chryptoporticus plurimę, ita ut non minus miremur subterranea ędificia quam quę in aperto spectantur.

-- 52 --

IV.5. Sed ne plura intempestiue replicem, tibi pręsertim, qui cuncta quidem et sępe uidisti, et adhuc inspicere (in tantum te delectat antiquitas) non satiaris, uide tandem quanta rerum humanarum mutatio sit, quanta uolumina, uel ludibria potius, nunquam simpliciter indulgentis fortunę. [ERROR: no reftable :] Cf. Curt. 4,14,19 Nihil usquam firmum habetur in terra, nihil stabile, nihil in eodem statu permanens, non urbes, non imperia. Extra terram igitur, extra anni Solisque uias [ERROR: no reftable :]extra anni eqs. : cf. Verg. Aen. 6 quęrenda hominum felicitas est. Quam pie iusteque uiuentibus omnium potens Deus super cęlum perennem perpetuamque largitur.

IV.6. Sed iam quod proposuimus prosequamur.

113. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 131*; cf. A 78/3 sine nomine loci ( in margine superiore folii 78 recto scriptum est: Apud magnificum Domitium [ sic ] Papalem Salonis

L. LIBVRCIO FELICI. V. ANN. XXIIII.

PATRIA MIRA FORTITV. DEFEN.

INTERFE. ET CVM COMMV. LACH-

RI. AD ROG. DVCT. IVLLIOLA MAR-

CELLA. V. PI. POST. III. DI. OBIIT.

113.1. Integrum sic: Lucio Liburcio felici. Vixit annos XXIIII. Patria mira fortitudine defensa interfecto et cum communibus lachrimis ad rogum ducto Iulliola Marcella uiro piissimo. Postea tertia die obiit.

113.2. Vixit annos : deest qui. Sic tamen et apud historicos et apud poetas usurpatum inuenies, ut est illud: Vrbs antiqua

-- 52v --

fuit, Tyrii tenuere coloni, [ERROR: no reftable :]Verg. Aen. 1,12 quem dicendi modum epexegesim uocat Seruius. [ERROR: no reftable :] Cf. Serv. Aen. 1,12

113.3. Hic igitur quattuor et uiginti annos natus pro patrię salute fortiter pugnando occubuit dignusque uisus est cui a ciuibus cum lachrimis iusta persoluerentur. Eo ammisso et iam sepulto uxor prę animi tristitia tris tamen dies superuixit, posteris relinquens non minus certum sui erga uirum amoris testimonium quam Getharum foeminę, quę super mortua coniugum corpora interfici simulque sepeliri expetisse feruntur. [ERROR: no reftable :] Cf. Mela 2,19 Potest quidem esse audacior quę se perimendam sponte offert, sed non ista amantior quam uis extinxit doloris.

113.4. Huiuscemodi exemplum in adolescentia nostra uidimus, Dominice, Perinę, consobrinę tuę, quę Gorgio marito a Turcis interfecto moerore superata efflauit animam. Tunc ego amborum sortem miseratus tale (ut et tu meminisse potes) illis apposui epitaphium, dum adhuc Tydei, pręceptoris mei, scholam frequentarem: [ERROR: no reftable :]dum adhuc Tydei, pręceptoris mei, scholam frequentarem ipse postea addidit; dum adhuc Tydei, pręceptoris in fine uersus, mei scholam frequentarem in margine interiore ad perpendiculum scripsit


[ERROR: no reftable :](Epigramma) Ausus confertos incurrere Gorgius hostes
Ipse suo cęsus [ERROR: no reftable :] Ipse ex tandem correxit sanguine sparsit humum.
Non potuit lethum perferre Perina mariti:
Hic demum nimio uicta dolore iacet.
Hęc quicunque legis, sęuę maledicito dextrę

-- 53 --

Vna quę fecit cęde perire duos.
Sed certe casus hic in Perina tua eo miserabilior quod nondum annum cum illo exegerat cuius mortem tam impatienter tulit.

114. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2096; cf. A 78/7 Salonis

P. FVNDANIVS PHILOLOGVS AV-

GVSTAL. [ERROR: no reftable :] Ipse (?) ex AVGVLTAL. correxit T. F. I. SIBI ET FVNDA-

NIAE EGLOGI LIBERT. ET VXO-

RI. ZOSIMVS ET FELIX LIBERT.

ET HERED. FACIVND. CVR.

114.1. Integrum ita: Publius Fundanius, philologus Augustalis, [ERROR: no reftable :] Pro P. Fundanius Philologus, Augustalis, testamento fieri iussit sibi et Fundanię Eglogi, libertę et uxori. Zosimus et Felix, liberti et heredes, faciundum curarunt.

114.2. Philologus Augustalis: officii nomen fuisse coniicio ab Augusto concessi. Philos enim Gręce Latine amorem sonat et logos ratio uel oratio dicitur, ut quasi procurator alicuius Cęsaris Augusti sit qui eius rem curet et expensi acceptique rationes in prouincia dispungat atque cognoscat.

115. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2456; cf. A 70v/6 Salonis

.D. .M.

PANES FILIAE INFELICISSIMAE

.TTT. P. A. F.

115.1. Hoc est: Panes filię infelicissimę Tertullę

-- 53v --

parens afflicta fecit, ut sit Panes mater et Tertulla filia; utriusque enim nomen fuit exprimendum. Tertullam autem in quibusdam epitaphiis integre descriptam legi, quare adducor ut credam hoc loco per tria T. Tertullam significari.

116. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2272; cf. A 71v/1, sine nomine loci Salonis

.D. .M.

CASSIO MINERBINO DEF. ANN.

XLVII. AELSVPERA CONIVX

MARITO INCOMPARABILI CVM

QVO VIXIT ANN. XXVII. B. [ERROR: no reftable :] Ipse ex D. correxit M.

ET SIBI.

116.1. DEF. ANN. Defuncto annorum. ANN. Annos. B. M. Benemerito.

116.2. Coniux: obseruandum sicut hic, ita in aliis multis legi coniux, non coniunx. Nam neque in obliquis habet "n". Dicimus enim: "coniugis, coniugi, coniugem", non "coniungis, coniungi, coniungem". [ERROR: no reftable :] Cf. Prisc. 5,166,12-15; 9,454,9-11

117. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2095; cf. A 78v/2 Salonis

C. CLODIVS FELIX. IIIIII . VIR. AVG.

V. F. SIBI ET CLODIAE PRIMIGE-

NIAE FILIAE POSTERISQ. SVIS.

117.1. Hoc est: Caius [ERROR: no reftable :] Ipse ex Publius correxit Clodius Felix sex uir Augustalis uiuus fecit. Cętera integra sunt.

-- 54 --

117.2. Diximus sexuiratum in prouinciis esse, non Romę. [ERROR: no reftable :] Cf. In epigr. 60,2 Primigenię filię: nos dicimus primogenitę. Sed etiam grammatici ea primigenia uerba uocant quę per se inuenta sunt, nec aliunde deriuantur. Non igitur incongrue sicut primogenitos ita et primogenios dixerimus illos qui primo nati sunt. [ERROR: no reftable :]Primigenię filię eqs: cf. Per. 1,3,376.

118. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2359 Salonis

.D. .M.

ISICIAE FIRMINAE CONIVGI

FL. FORTVNATVS MARITVS

.B. M. P. D. ANN. P. M. XXXV.

118.1. Legendum sic: Isicię Firminę coniugi Flauius Fortunatus maritus benemeritę posuit, defunctę annorum plus minus XXXV.

118.2. Plus minus, id est circiter. Incertum enim erat siue parum plus siue parum minus ętatis haberet quando uita decessit.

119. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2475; cf. A 71/1, sine nomine loci Salonis

L. POMPONIVS EXTRICATVS. V. F.

SIBI ET SVIS ET COPPIO VIVIANO

AMICO. B. M. IN. FR. P. VI. IN AGR.

.P. VI.

119.1. L. Lucius. V. F. Viuus fecit. B. M. Benemerito. IN. FR. P. VI. IN AGR. P. VI. In fronte pedes VI, in agro pedes VI.

119.2. In his declaratur eius iuris locus circa sepulturam, ut alibi diximus, [ERROR: no reftable :] Cf. In epigr. 111,1 nequis eum sibi uendicet occupareque contendat. [ERROR: no reftable :] In margine inferiore folii 54, manu recentiore scriptum: Hoc marmor reperitur Tarvisii in aedibus iam Zuchelliorum, mox Calviae physici.

120. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2654; cf. A 71/3, sine nomine loci

-- 54v --

Salonis

DEP. IVLII ZACONI DIE. IIII. NO-

NAS NOVEMBRES. DECIANO

ET CEREALE. COSS.

FL. IVLIVS ZACONVS ET AVRE-

LIA MERIA CONIVX EIVS. HOC

SARCOPHACVM SIBI VIVI POSV-

ERVNT. SIQVIS POST NOSTRAM

PAVSATIONEM HOC SARCOPHA-

CVM APERIRE VOLVERIT, INFE-

RAT ECCLESIAE SALONARVM

CENTILIBRAS [ERROR: no reftable :] Pro ARGENTI LIBRAS QVINQVAGINTA.

120.1. DEP. Depositio. COSS. consulibus. FL. Flauius.

120.2. Pausationem, id est requiem. [ERROR: no reftable :](Pausa) Pausa enim (ut Nonius ait) requies est. [ERROR: no reftable :] Cf. Non. lib. 2, pag 158 M, lin. 6

120.3. Inferat, inquit, ecclesię Salonarum centilibras L. Ex hoc patet iam tunc [ERROR: no reftable :] Suprascriptum Christianos fuisse Salonis. Ecclesia enim Christianorum est, non infidelium. Centilibrę quoque nouitium monetę genus, non uetus. Sarcophagus autem (ut Plinius ait) lapis est fissili uena; corpora defunctorum condita in eo absummi constat intra quadragesimum diem. [ERROR: no reftable :] Cf. Plin. Hist. nat. 36,131 Ideo nomen habet a carne edenda. σαρξ enim caro est et πατων edo. Hinc quidam sarcophagum pro sepulchro usurpant. Quod autem hic scribitur "sarcophacus", manifestum est

-- 55 --

in multis "c" loco "g" usurpari.

121. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 1961; cf. A 78/6 Salonis

DIS SYRIS.

C. ALBVCIVS. CL. RESTITVTVS.

121.1. Hunc Syrum fuisse arbitror et cum ęgrotasset, a suis diis se restitutum ratus uotum soluit. Syri autem et Ęgyptii animalium effigies adorabant et magis (ut Pomponius inquit) ipsa animalia, apim pręsertim, hoc est bouem nigrum certis maculis insignem et cauda linguaque dissimilem aliorum. [ERROR: no reftable :] Cf. Mela 1,58

121.2. CL. Clementer.

122. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2191; cf. A 78/5 Salonis

.D. .M.

ATANIA MARCIA MARCELLAE

FIL. DEF. ANN. VIII.

122.1. Hoc est: filię defunctę annorum octo.

123. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2501; cf. A 78/4 Salonis

.D. .M.

RAECIAE MARCIAE APLIVS [ERROR: no reftable :] Ipse APLIVS in margine addidit KARVS

MARITVS. P.

123.1. Id est: posuit.

124. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 1979; cf. A 78/2 Salonis

IMP. CAES. MA. AVR. ANTONINO

AVG. PONT. MAX. TRIB. POT. XX IIII .

P. P. COH. I . CXƆ. DEL. SVB. CVR.

GRANI FORTVNATI. TRIB. COH.

EIVSD. MVRI. P. DCCC. IN HIS

TVRR. VNA.

-- 55v --

124.1. Legendum ita: Imperatore Cęsare Marco Aurelio Antonino Augusto, pontifice maximo, tribunicię potestatis quater [ERROR: no reftable :] Ante quater ipse quateruigesies delevit et uigesies, positi per cohortem primam mille Delmatarum sub cura Grani Fortunati, tribuni cohortis eiusdem, muri passuum octingentorum, in his turris una.

124.2. [ERROR: no reftable :](Antoninus Verus) Hunc imperatorem fuisse reor Marcum Aurelium Antoninum cognomento Verum, qui post Titum Antoninum Pium [ERROR: no reftable :] Ipse Antoninum Pium in margine addidit imperauit annos XVIIII, mensem unum. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., lemm. ante A. D. 164 [= 163] Quo in Germania aduersus Quados pugnante exercitui [ERROR: no reftable :] Ante exercitui ipse exercituque siti oppresso delevit siti oppresso pluuia (ut Eusebius refert) diuinitus missa pręstitit potum, Germanos autem et Sarmatas fulmina persecuta sunt. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., A. D. 177 [= 175] Extant eius litterę (ut idem testatur) quibus ipse confessus est pluuiam illam, quę tunc [ERROR: no reftable :] Ante tunc ipse conti delevit contigit, precibus militum Christianorum fuisse impetratam. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., A. D. 178, 179 [= 177] [ERROR: no reftable :](Commodus) Hic Commodum filium regni consortem fecit, cum eo de hostibus triumphauit, multa largitus est, pecuniam quę fisco debebatur debitoribus remisit, legum ueterum seueritatem nouis constitutionibus temperauit. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., A. D. 180, 181, 182 [= 179, 180, 181] In ęditione ludorum centum simul leones exhibuit. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., A. D. 182 [= 181] In Pannonia [ERROR: no reftable :] Correxi ex Panonia morbo periit, [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., A. D. 182 [= 181] Commodo filio relinquens imperium.

124.3. Ab hoc igitur missa fuit Delmatarum

-- 56 --

cohors [ERROR: no reftable :](Murus) ad ędificandum murum Salonarum, cuius fundamenta adhuc extant, ingentibus saxis posita prope fluminis ripam et inde ad maris littora Tragurium uersus longo admodum ordine tendentia. [ERROR: no reftable :](Delmatarum militum uirtus) Delmatarum autem uirtus ex eo declaratur quod primę cohortis fuisse memorantur. Prima quippe cohors cęteras et numero et dignitate superabat. [ERROR: no reftable :] Cf. Per. 19,67,4 Quam rem ut melius intelligas, paulo plenius explanabo.

124.4. [ERROR: no reftable :](Legio) Legio una ex sex milibus peditum centum additis et ex septingentis triginta equitibus constabat. Ea diuidebatur in cohortes decem. (Cohors prima) Prima cohors cum imperatore erat circa uexillum, homines mille centum et quinque pedites, centum et quadraginta duos equites, [ERROR: no reftable :](Secunda) secunda uero cohors quingentos et quinquaginta duos pedites, sex et sexaginta equites habuit. (Reliquę octo) Hunc eundem numerum reliquę cohortes habuerunt. Ex his decem cohortibus, quoties pręlium immineret, duę acies ordinabantur. (Acies prima) In prima acie prima cohors dextrum cornu tenebat, quinta leuum, tertia locum medium, (Acies secunda) circa quam secunda et quarta erant. [ERROR: no reftable :]Legio una eqs.: cf. Veg. Mil. 2,6; 2,7; cf. Per. 10,67; 10, 68 Idem ordo secundę post primam aciei fuerat. Iccirco igitur primę cohortis Delmatę fuere quia et corporis

-- 56v --

robore et animi magnitudine alios antecesserant.

124.5. Inscriptio autem ista indicat sub quo imperatore et per quos murus iste cum turri fuerat ędificatus. [ERROR: no reftable :](Quando urbs Salonarum facta latior) Ex quo etiam coniici potest urbem ipsam non ita amplam tunc fuisse quum a M. Octauio Pompeiano est oppugnata. Tunc enim et loci natura et colle munita dicitur quia latus montis occupabat, [ERROR: no reftable :] Cf. Caes. Bell. civ. 3,9,2; cf. In epigr. IV,2 postea uero cum muro hoc, de quo loquimur, in tantum fuit dilatata ut maior pars eius in planicie quam in cliuo sedisse appareat.

125. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III p. 859, n. XVI extrinsecus; cf. A 73-73v, ubi Apud Salonas in aere repertum Salonis

IMP. CAESAR DIVI VESPASIANI

F. DOMITIANVS AVGVSTVS GER-

MANICVS PONTIFEX MAXIMVS

TRIBVNIC. POTEST. X II . IMP. XX II .

COS. XVI. CENSOR PERPETVVS.

P. P. PEDITIBVS ET EQVITIBVS

QVI MILITANT IN COHORTE. III .

ALPINORVM ET IN. VIII . VOLVN-

TARIORVM CIVIVM ROMANORVM.

QVI PEREGRINAE CONDICIONIS [ERROR: no reftable :] Ipse ex CONDITIONIS correxit

PROBATI ERANT. ET SVNT IN DEL-

MATIA SVB. Q. POMPONIO RVFO.

QVI QVINA ET VICENA STIPENDIA

AVT PLVRA MERVERVNT. ITEM

-- 57 --

DIMISSO HONESTA MISSIONE EME-

RITIS STIPENDIIS. QVORVM NO-

MINA SVBSCRIPTA SVNT. IPSIS

LIBERIS POSTERISQVE EORVM

CIVITATEM DEDIT ET CONVBI-

VM CVM VXORIBVS QVAS TVNC

HABVISSENT CVM EST CIVITAS

IIS DATA. AVT SIQVI CAELIBES

ESSENT CVM IIS QVAS POSTEA

DVXISSENT DVMTAXAT SINGV-

LI SINGVLAS. A. D. III. IDVS IVLIAS.

M. LOLLIO PAVLINO VALERIO ASI-

ATICO SATVRNINO. C. ANTIO IV-

LIO QVADRATO. COS. COHORT. III.

ALPINORVM. CVI PRAEST. C.

VIBIVS MAXIMVS.

PEDITI.

VENETO DITI. F. DAVERS ET

MADENAE PLARENTIS FILIAE

VXORI EIVS DERAMISI. ET

GALLO. F. EIVS.

DESCRIPTVM ET RECOGNITVM

EX TABVLA AENEA. QVAE FIXA

EST ROMAE IN MVRO POST TEM-

PLVM DIVI AVG. AD MINERVAM.

-- 57v --

A. VOLVMNI EXPECTATI.

Q. ORFI CVPITI.

CN. EGNATI VITALIS.

SEX. MANLI CINNAMI.

L. PVLLI SPERATI.

P. ATINI AMERIMNI.

L. PVLLI VERECVNDI.

125.1. Hoc ita descriptum in tabellis ęneis intra Salonarum ruinas repertum uidimus, legimus, exscripsimus. [ERROR: no reftable :](Tabellę ęneę) Has autem tabellas nunc tu, Dominice, dono tibi datas in deliciis habes, quasi heres eorum quibus olim in testimonium uirtutis ab imperatore traditę fuere. Nec iniuria id facis, quando quidem auorum gloria ad nepotum redundat laudem, tantoque ad te magis quanto plenius eos expresseris et militię studio et animi uigore. Dum enim uirenti adhuc ętate floreres, equos alere, arma tractare et nunc hasta, nunc ense pugnę simulacra cum ęqualibus ciere magnopere te delectabat. Quin etiam, quoties incursiones pati contigit, toties obuiam hosti cum armatorum manu prodibas, contempto uitę periculo pro patrię honore. Post hęc in classe Veneta triremis pręfectus Ottomanico bello ita te gessisti ut iam

-- 58 --

emeritis stipendiis domum reuersus domesticis laudem attuleris, amicis lętitiam, patrię decorem.

125.2. Non uereor nequis me adulari existimet: omnibus nota loquor magisque timeo ne uerecundiam tuam offendam quam ne aliorum aures grauem. Te enim tuo merito et summi diligunt et medii amplectunt et infimi colunt. Sed quoniam ea modestia es ut ostentari opera tua et coram efferri non satis ęquo animo pati soleas, his omissis reuertar ad tabellas et scripturam istam, quę de terrę puluere erruta et fato quodam tibi exhibita in tuo seruatur scrinio, interpretari pergam.

125.3. Domitianus imperator Delmatis quibusdam, qui sub eius auspiciis frequenter militauerant, pręter [ERROR: no reftable :] Ipse ex priu (?) in pręter correxit stipendia quę meruerunt, priuilegium facit quo ipsis uxoribusque eorum, liberis posterisque eorum ciuitatem donat, id est ut ciuium Romanorum iure utantur et pro ciuibus habeantur. Atque hoc ipsum principis priuilegium descriptum fuisse Romę dicitur in tabula ęnea quę muro affixa erat post templum Octauiani Augusti ad Mineruam, loco uidelicet conspicuo, ut legentes illorum qui sic

-- 58v --

honorati erant exemplo ad uirtutem exercendam accenderentur.

125.4. IMP. CAESAR. [ERROR: no reftable :] Ipse ex CASAR correxit Quinam hic fuerit, quid egerit, quomodo finierit, breuiter tibi expediam. [ERROR: no reftable :](Domitianus) Domitianus Vespasiani fuit filius. Tito fratri successit in regno. De Dacis et Germanis triumphauit. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., A. D. 94 [= 93] Statuas aureas et argenteas sibi in Capitolio poni iussit. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., ibid. Primus dominum se et deum appellari pręcepit. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., A. D. 87 [= 88] Christianos persecutus est, Ioannem apostolum in Pathmos ipse relegauit. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., A. D. 97 [= 96] Sicut Quintilis mensis a Iulio Iulius et Sextilis ab Augusto Augustus dicti sunt, ita ille Septembrem Germanicum, Octobrem Domitianum nuncupari edixit; sed nomina ista cum ipso simul desuerunt. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., A. D. 90 [= 89]; cf. Macrob. Saturn. 1,12,35-37 Philosophos et mathematicos Roma expulit. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., A. D. 92 [= 91] Iudeos, qui de stirpe Dauidis erant, interfecit, regium genus suspectum habens. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., A. D. 99 [= 98] Ipse occisus in palatio periit [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., A. D. 99 anno ętatis suę XXXVI. Tunc clypei imaginesque eius in terram deiectę et ab omnibus conculcatę. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., A. D. 99 Quod contigit anno humanę salutis XCVIIII. Regnauit annos XV, menses V. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., lemm. ante A. D. 83

125.5. Hic igitur ea quę dicta sunt concessit [ERROR: no reftable :]ea... concessit ipse addidit in margine Peditibus et equitibus qui militabant in cohorte tertia Alpinorum : [ERROR: no reftable :](Alpini) Alpini sunt qui sub Alpibus habitant, Ligures. De cohortium

-- 59 --

autem generibus diximus. [ERROR: no reftable :] Cf. In epigr. 124,4 [ERROR: no reftable :](Romani) Et in octaua uoluntariorum ciuium Romanorum : id est eorum qui ultro se obtulerant in militiam, uolones olim dicti quia post Cannensem cladem serui in militiam recepti acceperunt libertatem quum sponte se obtulissent. [ERROR: no reftable :]quum... obtulissent ipse addidit in margine , [ERROR: no reftable :] Cf. Mai. 'Volones' [1], [2]; cf. In epigr. 140,2 Qui peregrinę , inquit, conditionis probati erant : [ERROR: no reftable :](Delmatę) id est non Itali noscebantur, sed Delmatę. Qui quina et uicena stipendia aut plura meruerunt : id est qui quinquies et uicesies uel pluries in expeditione belli fuerunt. [ERROR: no reftable :](Tria missionum genera) Item dimisso honesta missione : triplex fuit missionis ratio: honesta, quando exacto militię tempore miles dimittebatur; causaria, quando uitio corporis uel mentis parum idoneus putabatur; ignominiosa, quum ob delictum aliquod exautorabatur. Emeritis stipendiis : id est persolutis. Emeriti enim dicuntur militia soluti. Singuli singulas : per hoc intelligimus uni uiro nefas fuisse plures habere uxores. A. D. III : a die tertio Idus Iulias. Marco Lollio : hęc equitum nomina. Pediti : et hęc peditum. In fine ponuntur nomina liberorum posterorumue. De magistratibus autem qui hic Domitiano tribuuntur in pręcedentibus est tractatum. [ERROR: no reftable :] Cf. In epigr. 2,1; 68,2; 71,2

125.6. Nihil aliud hoc loco explicandum restat nisi quod et te ius Romanę ciuitatis possidere credi par sit,

-- 59v --

quum et priuilegium possis ostendere et Papalis cognomen geras. Papam enim Romę modo pręesse nouimus, cui tunc Cęsares Augusti pręfuerunt.

126. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 130* (2); cf. A 78v/7 = CIL III 130* (1) ( "sed recensione plane diversa ab ea, quam noverat Marulus posterioresque", CIL III, p. 274): D. M. / L. CORNELIO L. F. BEATISSIMO AN. XX / ORDINIS MILIT. COH. I . A. CLASSE ROMAN. NO n / PERIT SINE NOTA EORVM INTERFECTVS / PERIT ET CONCLAMATVS EST // S. C. EX AERARIO CIVI NOBILI / SSIMO B. MER. P. Salonis

.D. .M.

L. CORNELIO. L. F. BEATISSIMO.

QVI VIX. PL. M. [ERROR: no reftable :] Ipse PL. M. post VIX. addidit in margine ANN. XXIX. FVIT. ORDI-

NIS MILIT. COH. I . HABVIT. VII .

SPOL. X I . CORON. CIVIC. A CLAS-

SE ROMAN. CVM EORVM NOTA

INTERFECTVS PERIIT. ET A SO-

CIIS CONCLAMATVS EST. S. C.

EX AERARIO CIVI NOBILISSIMO

ET. B. M. P. III. IDS. IVLIAS.

126.1. D. M. Diis manibus. L. Lucio. L. F. Lucii filio. Ordinis militaris cohortis primę.

126.2. Habuit septem spolia quia ex prouocatione septies singulari certamine uicerat. Vndecim coronas ciuicas: toties ciue in pręlio seruato. Ciuica enim corona donabatur qui ciuem ab inimicorum oppressione liberasset. Ea erat ex fronde querna, quoniam cibus uictusque e quercu capi quondam solebat. [ERROR: no reftable :]Ciuica enim corona eqs. : cf. Per. 27,10,1-3 A classe Romanorum fuit interfectus: tunc, opinor, quum Marcus Octauius (ut dictum est supra) [ERROR: no reftable :] Cf. In epigr. IV,2

-- 60 --

Salonas cum nauibus ueniens obsedisset et quum per dolum ex insidiis fuit interceptus. Ideo cum eorum nota, id est ignominia, fuit interceptus dicitur. A sociis conclamatus est, id est deploratus atque defletus et ad rogum usque deductus et decreto senatus uel decurionum sepultura honoratus ex ęrario collata pecunia.

126.3. S. C. Senatus consultum. B. M. P. Benemerito posuit. VIX. ANN. XXIX. PL. M. Vixit annos XXIX plus minus, id est circiter. III Idus et cętera.

127. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 1933; cf. A 83/1, ubi Salonę. Tituli bipertiti pars posterior tantum exstat, quam A solam descripsit. Marulus, quem constat lapidem vidisse, proposuit eum continuum plenumque ( cf. CIL III, p. 306). Salonis

L. HELIO CAESARE IMP. P. COELIO

ET VIBVLIO PIO. COSS. VII. IDVS

OCTOBRES.

C. DOMITIVS VALENS. II . VIR. I. D.

PRAEEVNTE. C. IVLIO SEVERO

PONTIF. LEGEM DIXIT IN EA VER-

BA QVAE INFRA SCRIPTA SVNT.

IVPPITER. O. M. QVANDOQVE TIBI

HODIE HANC ARAM DABO DEDICABOQ. [ERROR: no reftable :] Ipse ex DICABOQ. correxit

OLLIS LEGIBVS OLLISQ. REGIONI-

BVS DABO DEDICABOQ. QVAS HIC

HODIE PALAM DIXERO. VTI INFI-

MVM SOLVM HVIVS ARAE EST.

SIQVIS HIC HOSTIA SACRVM FAXIT

QVOD MAGMENTVM NEC PROTOLLAT.

-- 60v --

IDCIRCO TAMEN PROBE FACTVM

ESTO. CAETERAE LEGES HVIC [ERROR: no reftable :] Ipse H ex N correxit

ARAE EAEDEM SVNTO QVAE A-

RAE DIANAE SVNT IN AVENTINO

MONTE DICTAE. HISCE LEGIBVS

HISCE REGIONIBVS SICVTI DIXI

HANC TIBI ARAM IVPITTER OP-

TIME MAXIME DICO DEDICOQVE

VTI SIS VOLENS PROPICIVS MIHI

CONLEGISQVE MEIS. DECVRIONI-

BVS COLONIS INCOLIS COLONIAE.

MARTIAE IVLIAE SALONAE CON-

IVGIBVS LIBERISQVE NOSTRIS.

127.1. Helius Pertinax septuagesimum ętatis excedens annum, quum esset pręfectus urbis, ex senatus consulto imperare iussus est. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., A. D. 195 [= 194] Obsecrante senatu ut uxorem suam Augustam et filium Cęsarem appellaret contradixit et sufficere testatus est quod ipse regnet inuictus. [ERROR: no reftable :] Pro regnaret inuitus , [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., A. D. 195 [= 194] Occiditur in palatio, Iuliani iuris periti scelere; quem postea Seuerus apud Miluium pontem interfecit. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., ibid. Helius imperauit menses sex. [ERROR: no reftable :] Cf. Euseb. Chron., A. D. 195 [= 194]

127.2. Eo igitur imperante Caius Domitius Valens duum uir apud Salonas Ioui aram dedicat hac lege ut siquis ibi hostia sacrum faxit, id est pecude ita sacrificet, quod magmentum

-- 61 --

– magmentum antiqui maius augmentum dicebant [ERROR: no reftable :] Cf. Per. 6,395,3 – nec protollat, id est nec proferat, [ERROR: no reftable :] Cf. Mai. 'Protollere' ? quędam quę augeri solent sacrificium, libamenta, etiam sine his probe factum esto et rite sacrificatum putetur. Pro arę autem dedicatione Iouem postulat ut sibi ac suis uolens propiciusque sit. Hostia dicitur pecus quod in sacrificio occiditur, hostire enim dicebant ferire. Ollis antique dictum pro illis; [ERROR: no reftable :] Cf. Per. 115,6,10-11 dico dedicoque: pontificale uerbum, significat: ęternum trado. In Auentino: Romę collis, ab Auentino, Albano rege, ibi sepulto dictus. In eo colle fuit templum Dianę, [ERROR: no reftable :]Romę collis eqs. : cf. Tort. 'Rhoma'; Mai. 'Auentinus' cuius leges huic arę communes esse iubet, ut eodem sacrificandi ritu utatur qui hic Ioui sacrificat quo utuntur qui in Auentino sacrificant Dianę.

127.3. II. VIR. Duum uir. I. D. Primo die uel imo die. O. M. Optime maxime. Cętera patent.

128. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2584; cf. A 71/4 Salonis

VARIVS VALENTINVS ET ELA-

VIA LICENTINA IVLIO CYRANO

ET VARIAE ELAVIAE SALONAE.

QVI. VIX. IVLIVS ANNOS. XXVIII.

MENSES. II. SALONA ANNOS. XVI.

MENSES. VIII. PARENTES INFE-

LICISSIMI FILIIS CARIS POSVERVNT.

129. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2557; cf. A 71/3

-- 61v --

Salonis

C. TESPRIO mascelioni

Visellia felicla marito

incomparabili posVit.

129.1. Facilis quidem horum ac plana est lectio, sed nuda nomina. Tam enim nescitur qui fuerint isti aut quid egerint quam si nulla omnino de illis littera hic extaret.

129.2. Ex quo constat neminem inscriptionibus clarum fore quem nobilem non fecerit uirtus. Soli memorantur illi qui memoratu digna gessere, aliorum nomina simul cum corporibus mortua iacent: illa obliuione, hęc terra obruta. Nobis tamen non ideo colenda est uirtus ut posteritati noti simus, sed ut Deo placeamus.

130. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2125 Salonis

L. IVLIVS. C. F. TRO. CLEMENS

NEGOTIATOR. T. F. IVSSIT SIBI

ET. C. IVLIO. C. F. TRO. MAXIMO

PATRI. ET NONIAE LACRI. F.

MARVLIAE MATRI. ET. L. IVLIO

L. F. TRO. MAXIMO FILIO. ET. IV-

LIAE. L. F. MARVLIAE. F. ET IV-

LIAE. L. F. CLEMENTILLA. F. F.

-- 62 --

130.1. Hęc apud te in saxo ingenti incisis litteris habentur, quę nos de fundamentis Salonarum littoralis muri erruta ad tuas ędis transferri, sicut pleraque alia, nuperrime uidimus. Nec sumptui enim nec labori parcis dum ueterum monumenta undequaque tibi comparas. Hęc igitur in fine opusculi descripta ita exponere libuit:

130.2. L. IVLIVS. C. F. TRO. CLEMENS NEGOTIATOR. T. F. IVSSIT SIBI, id est Lucius Iulius, Cai filius, Troezenus, cui Clementi agnomen fuit. Externus enim fuit, ex Troezene, [ERROR: no reftable :] Cf. Plin. Hist. nat. 4,18 Achaię [ERROR: no reftable :] Ipse ex Peloponessi correxit oppido, et Salonis residens negotiabatur. Is testamento fieri iussit sibi: iussit quippe fieri sibi sepulchrum cum ędificio superposito et parentibus et filiis iam uita defunctis, unde dicitur: et Iulio, Cai filio, Troezeno Maximo patri, et Nonię, Lacri filię, Marulię matri, et Lucio Iulio, Lucii filio. Ipse atem Lucius est dictus. Troezeno Maximo filio: ideo Troezeno quia quum maximus natus esset, in patria eum genuerat, reliquos Salonis. De quibus dicitur: et Iulię, Lucii filię, Marulię filię, et Iulię, Lucii filię,

-- 62v --

Clementilla filia fecit.

130.3. Clementilla ergo, filia superstes, quod pater Lucius Iulius Clemens fieri iusserat, hoc faciundum curauit, ut ostenderet quantum uiuo obsequens fuerit genitori quę mortuo quoque obediuit.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.