Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

108.2. [ERROR: no reftable :](Pręfectus castrorum) Pręfecti autem castrorum uel alarum uel cohortum a duce militię creabantur ut ea regerent et disponerent. [ERROR: no reftable :] Cf. Pomp. Laet. 'De praefecto in militia', f. Aii Quum itaque militare officium strenue obiret, promotus est ad pręfecturam castrorum, in qua ita se gessit ut dona quę commemorantur dignus fuerit ab imperatoribus recipere. Donatus est ergo gemmis, id est annulis gemmatis, torquibus – [ERROR: no reftable :](Torques) torques colli ornamenta erant –, armillis, quibus brachia ornabantur, [ERROR: no reftable :] Cf. Mai. 'Armillae' [ERROR: no reftable :](Phalerę) phaleris, quę non tantum equi ornamenta sunt, [ERROR: no reftable :] Cf. Mai. 'Phalerae'' sed etiam hominis, quum Vergilius dicat: (IX) phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula , [ERROR: no reftable :]Verg. Aen. 9,359-60 coronis muralibus tribus, uallaribus duabus, aurea una. [ERROR: no reftable :](Corona muralis) Muralis corona ei dabatur qui primus obsessę urbis inscendisset, [ERROR: no reftable :] Cf. Per. 27,11,1-3 [ERROR: no reftable :](Corona uallaris) uallaris qui primus pugnando uallum transcendens castra aduersariorum introisset. [ERROR: no reftable :] Cf. Per. 2,254,8-9 [ERROR: no reftable :](Corona obsidionalis) Aurea autem corona erat obsidionalis: ea donabantur illi qui obsidione ciues liberassent. [ERROR: no reftable :] Cf. Per. 27,8,1-2 [ERROR: no reftable :](Hastę purę) Hastis puris quinque: hoc donum eius erat qui

-- 48v --

in pręlio uicisset. [ERROR: no reftable :] Cf. Serv. Aen. 6,760 Hastis puris, id est sine ferro, ut Seruius ait [ERROR: no reftable :] Cf. Serv. Aen. 6,760 super illud Vergilii in VI: Ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta. [ERROR: no reftable :]Verg. Aen. 6,760 [ERROR: no reftable :](Vexillum) Vexillis duobus: uexillum dictum quasi paruum uelum; [ERROR: no reftable :] Cf. Per. 2,402,4-5 est enim uelum in summo hastę suspensum. Et his ergo uirtutis merito donatus fuit Vibius.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.