Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
75.1. Rubico fluuius finis olim fuit Cisalpinę Gallię et Italię. Hic proximo amni aquis
et nomine confusis in Adriam inter Ariminum et Rauennam euoluitur. [ERROR: no reftable :](CAESAR) Ad
hunc cum cohortibus adueniens Cęsar (ut Suetonius refert) parumper constitit ac reputans
quantum moliretur (ad imperium enim aspirabat) conuersus ad proximos:
[ERROR: no reftable :]
Post proximos delevi et
"Etiam nunc", inquit, "regredi possumus. Quod si ponticulum
transierimus, omnia armis agenda erunt."
[ERROR: no reftable :]Suet. Caes. 31,2
Deinde ostento quodam confirmatus: "Iacta est alea", inquit
traiectoque exercitu Picenum, Vmbriam, Hetruriam occupauit atque hinc secutum est ciuile
bellum.
[ERROR: no reftable :]
Cf. Suet. Caes. 32-34
Sanctio igitur ista plebisciti senatusque consulti fuit ut dux
militum ibi successori suo cęderet exercitum nec ultra amnem traduceret.
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
|