Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
62.
[ERROR: no reftable :]
A 81v/1 ? , ubi Rauennę;
cf. CIL XI 5
Ibidem ad Portam auream
T. CLAVDIVS DRVSI. F. CAESAR AVG. GERMANICVS PONT. MAX. TRIB. POT. II . COS. DESIG. IIII . IMP. . 62.1. Integrandum sic: Titus [ERROR: no reftable :] Pro Tiberus Claudius, Drusi filius, Cęsar Augustus Germanicus, pontifex maximus, tribunitię potestatis secundum, consul designatus tertium, imperator quartum, pater patrię, dedit. 62.2. (T. Claudius [ERROR: no reftable :] Hic est Tiberius Claudius Caesar Augustus Germanicus ) Siue quod dederit muri siue templi fabricandi impensam, in quo insertum epigramma fuit, alioquin quid dederit mihi non constat. Hic autem natus e Druso, Tyberii fratre, et minore Antonia fuit triumphauitque de Germanis, quos sub Augusti exitum pręlio uicit. Periit secundo suo consulatu Antiochię, ut scriptores tradunt. [ERROR: no reftable :]Hic autem natus eqs .: cf . Suet . Calig . 1 ( ubi de Germanico Iulio Caesare ) Fuit uir in omni laudis genere pręstantissimus. [ERROR: no reftable :] Cf. Suet. Calig. 3 ( ubi de Germanico Iulio Caesare ) Sed quomodo hic dicitur "consul designatus quartum", si in secundo suo consulatu periit? Igitur si huic inscriptioni magis quam historię autoribus credimus, in quarto suo consulatu eum periisse dicemus.
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.