Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

61.1. Hoc ita legendum censeo: Flauię, Quinti filię, Salutari, coniugi rarissimę, Lucius Publicius Italicus decurionatu ornatus et sibi uiuus posuit. Hic collegio fabrum municipum Rauennatium sestertia triginta milia numero uiuus dedit. Ex quorum redditu quodannis decurionibus collegii fabrum municipum Rauennatium in ęde Neptuni, quam ipse extruxit, die Neptunaliorum pręsentibus sportulę denarii bini diuiderentur et decurię uigesimę octauę suę denarii centeni quinquageni quodannis darentur, ut ex ea summa, sicut soliti sunt, arcam Publiciorum Flauiani et Italici, filiorum, et arcam in qua posita est Flauia Salutaris, uxor eius, rosis exornent de denariis XXV sacrificentque ex XX sestertiis et de reliquo ibi epulentur. Ob quam liberalitatem collegium fabrum municipum Rauennatium inter benemeritos quodannis rosas Publiciis super sepulturam et Flauię Salutari, uxori eius, mittendas ex denariis XXV, sacrificium

-- 30v --

faciundum de XX sestertiis, per magistros decreuit.

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.