Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
9.2. Templum autem cuius est ista inscriptio Pantheon est appellatum Gręco uocabulo, eo
quod dedicatum esset omnibus diis pręsagio quodam quod tandem aliquando sanctis omnibus
qui pro Christi nomine passi sunt consecrandum foret. In eo quippe nunc martyrum omnium
memoria solennis celebrisque habetur.
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
|