Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

36.4. Sed ne quędam hic dicta sine enarratione pertranseant, hoc quod [ERROR: no reftable :] Suprascriptum dicitur micandi consuetudine submota per id declaratur quod sequitur: digitis colludentibus. [ERROR: no reftable :](Micare) Micare enim per uices et sine ordine mouere est, ut illud Vergilii: Micat auribus et tremit artus. Micare etiam digitis sortiri dicitur. Varro: Micandum erit cum Gręco utrum ego illius numerum an ille meum sequatur. Cicero: Dignus est qui cum in tenebris mices. [ERROR: no reftable :]Micare enim eqs. : cf. Per. 1,163,3-9 (Verg. Georg. 3,84; Varro Sat. fragm. 396; Cic. Off. 3,77) Seuo lactante , [ERROR: no reftable :] Correxi ex lactente hoc est in pecude seuum, quod in aliis adeps. Seuo autem lactante, [ERROR: no reftable :] Correxi ex lactente id est eo quod circa lactes est. Lactes sunt per quas labitur cibus. Quę in cornigeris et in homine lactes sunt, hę [ERROR: no reftable :] Correxi ex heę in aliis dicuntur ilia. [ERROR: no reftable :]Lactes sunt eqs. : cf. Per. 2,773,12-14 Subgulari : subgular pars colli est quę gulę subiacet. A pecuariis : pecuaria sunt armenta, pecuarii armentarii. [ERROR: no reftable :] Cf. Per. 21,30,15-16

Vade retro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.