Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

31. [ERROR: no reftable :] A 71v/9; cf. CIL VI 23033 Ad S. Mariam maiorem

MEMORIAE. M. NONI PLACIDI.

VIX. ANN. XXV. ET. M. VI. D. XII.

AB ANNO AETATIS SVAE OCVLIS

PATENTIBVS VIDIT NIHIL.

31.1. Integrum sic: Memorię Marci Nonii Placidi. Vixit annos XXV, menses sex, dies XII. Ab anno ętatis suę oculis patentibus uidit nihil.

31.2. Miserum est amittere oculorum uisum, sed multo miserius uisum mentis. Si cęcus es, amisisti quod et brutis est datum, sed si turpiter uiuis, quę hominis propria est, amisisti sapientiam.

-- 14v --

Cęci uitę probę oculos habent, quibus Deum uident, oculati autem in uitiorum tenebris uersantes Deum uidere non poterunt. De his enim in psalmis dicitur: Oculos habent et non uidebunt, [ERROR: no reftable :] Ps 113,13; 134,16 de illis uero in euangelio Saluator ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. [ERROR: no reftable :] Mt 5,8

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.