Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
18.1. Cyphus genus poculi est, quo in sacrificiis utebantur; idem scyphus dicitur. [ERROR: no reftable :] Cf. Mai. 'Cyphus' Ludium istrionem dixerunt. Valerius Maximus libro II: Venerabilibus, inquit, erga [ERROR: no reftable :] Addidi deos obsequiis iuuentus rudi atque incomposito motu corporum iocabunda gestus adiecit eaque res ludium ex Etruria accersendi causam prębuit. Cuius decora pernicitas uetusto ex more Curetum Lydorumque, a quibus Hethrusci originem traxerunt, nouitate grata Romanorum oculos permulsit. Et quia ludius apud eos istrio appellabatur, scenico nomen istrionis inditum est. [ERROR: no reftable :]Val. Max. 2,4,4, ubi uerbis pro obsequiis; Tusci pro Hethrusci; ister pro istrio; histrionis pro istrionis In ludio ergo cyphi hic dicitur quasi in quadam istrionica gesticulatione ac ludo. Ludium Liuius ludionem nuncupat: Acciti, inquit, ex Hetruria ludiones qui ad tibicinis modum saltabant. Idem ait: Et quia ister Thusco uerbo ludio uocabatur, huiusmodi [ERROR: no reftable :] Correxi ex hiusmodi artifices istriones uocati. Marcianus mulierem etiam ludiam dixit: Ludiam quandam, inquit, Gaditanam saltantem uidimus semicinctam. [ERROR: no reftable :]In ludio eqs.: cf. Per. 20,24,6-10 (Liv. 7,2,4; 7,2,6; Marcianus ? [ non Capella ]; ex Mart. 5,78,25-27; 6,71,1-2 ?) Palladis autem cyphus dicitur quia Palladi sacer. 18.2. Annuant quorum nutu Romano imperio regna cęssere: hinc saltem discant Christiani principes regni successum ad Deum referre, non suę attribuere uirtuti.
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.