Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
Previous paragraph

Pax (Cantus primus): Victus et vinctus est Gradivus! Grassatus est diu sacra profanis commiscens, pacatior templum iam colat! Hoc votum maximum fuit amicae mihi Austriae.

Omnes: O votum pium fuit!

Felicitas (Cantus secundus): Castorum amorum potens in pace domus, iustorum armorum cum provocatur

-- --

ab hostibus ab hostibus!

Athesis (Bassus primus): Involent alij et expugnent duce Marte regna: Hymenaeo classicum canente populos subiungant Austriaci!

10–15 = Periochae Scena 5.; vide comm. – 34 Felicitas D; Athesis quia parte caret et bassum canit. 28 Victus et vinctus] Flor. epit. 3,1,18.

Pastores (Duo tenores): O incruentae armorum victoriae, quae nunquam invitis imperant!

Pax (Cantus primus): Etiam in armis victores lacrimas potius quam sanguinem a victis exigunt Austriaci.

Felicitas (Cantus secundus): Libertatis est species subiectis, sub hac clementia.

Omnes: Nemo, nemo gemit sub amoris iugo!

Pax (Cantus primus): Felices populi, qui amantibus Principibus sunt in amoribus!

Omnes: Pax olea coronet, Bellona lauro victores Amores!

Pax, Felicitas (Cantus primus et secundus): Vestra tela rosis coronate!

Gratiae (Duo alti): Favo tingite!

Pastores (Duo tenores): In hostes Pacis absumite tela, ut fiant ex efferis humani!

-- --

Fluvij (Duo bassi): Nulla, nulla salus bello –

Omnes: Pacem, te, Pacem poscimus omnes!

Pax (Cantus primus): Pacati rideat clementia Coeli!

Oenus (Bassus): Constantia foedera sanciat Iris, Pacis prodroma!

Omnes: Aureum, ah aureum Pacis redeat saeculum!

Pastores (Duo tenores): Ponat tempestas bellica, grandinet gemmis polus!

Charis prima (Primus altus): Auro pluat!

Pax (Cantus primus): Mellis rivi rorent!

Omnes: Balsami, nectaris, lactis eant flumina, his Archiducibus!

Pax (Cantus primus): Ferdinandus sit sol diei!

Felicitas (Cantus secundus): Anna Serenissima Phoebe noctis!

Omnes: His integrentur innubes Patriae anni!

Pax (Cantus primus): Ferdinandus Patriae pater antequam sponsus!

Felicitas (Cantus secundus): Anna Patriae mater cumprimum sponsa!

-- --

Omnes: Clari Principes, implestis votum Patriae!

Pax (Cantus primus): Vos Patria in oculis –

Felicitas (Cantus secundus): Vos Patria in corde feret!

Omnes: Vivite millies in vestrorum animis, etiam civium de annis!

Pax (Cantus primus): Este parentes –

Omnes: Semper felices!

Pax (Cantus primus): Vos alteros in filijs brevi veneretur –

Felicitas (Cantus secundus): In nepotibus Patria!

Omnes: Optimis Principibus succcedant optimi!

1 Duo tenores: pastores D. – 11 om. personam D; duae Gratiae parte carent, tertia vel prima Charis appellatur 20. – 12 Duo pastores tenores D. – 17 prodoma D. – 19 om. personam D. – 25 in nubes D. 14sq. Verg. Aen. 11,362; cf. hic 82,31sq.; 100,20.

Pax (Cantus primus): Patrissent nati!

Felicitas (Cantus secundus): Matrissent natae!

Omnes: Omnes magni, omnes pij, omnes Serenissimi! Vivant, vivant, vivant!

Pax (Cantus primus): Vivat Ferdinandus!

-- --

Felicitas (Cantus secundus): Vivat Anna Archidux!

Omnes: Vivat Ardinandus, vivat Anna Archidux!

Pax, Felicitas (Cantus primus et secundus): In pace altissima!

Omnes: Annent, perennent, annent, perennent!

Previous paragraph


Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
Powered by PhiloLogic