Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
Pax (Cantus primus): Victus et vinctus est Gradivus! Grassatus est diu sacra profanis commiscens, pacatior templum iam colat! Hoc votum maximum fuit amicae mihi Austriae. Omnes: O votum pium fuit! Felicitas (Cantus secundus): Castorum amorum potens in pace domus, iustorum armorum cum provocatur ab hostibus Athesis (Bassus primus): Involent alij et expugnent duce Marte regna: Hymenaeo classicum canente populos subiungant Austriaci! 10–15 = Periochae Scena 5.; vide comm. – 34 Felicitas D; Athesis quia parte caret et bassum canit. 28 Victus et vinctus] Flor. epit. 3,1,18.Pastores (Duo tenores): O incruentae armorum victoriae, quae nunquam invitis imperant! Pax (Cantus primus): Etiam in armis victores lacrimas potius quam sanguinem a victis exigunt Austriaci. Felicitas (Cantus secundus): Libertatis est species subiectis, sub hac clementia. Omnes: Nemo, nemo gemit sub amoris iugo! Pax (Cantus primus): Felices populi, qui amantibus Principibus sunt in amoribus! Omnes: Pax olea coronet, Bellona lauro victores Amores! Pax, Felicitas (Cantus primus et secundus): Vestra tela rosis coronate! Gratiae (Duo alti): Favo tingite! Pastores (Duo tenores): In hostes Pacis absumite tela, ut fiant ex efferis humani! Fluvij (Duo bassi): Nulla, nulla salus bello – Omnes: Pacem, te, Pacem poscimus omnes! Pax (Cantus primus): Pacati rideat clementia Coeli! Oenus (Bassus): Constantia foedera sanciat Iris, Pacis prodroma! Omnes: Aureum, ah aureum Pacis redeat saeculum! Pastores (Duo tenores): Ponat tempestas bellica, grandinet gemmis polus! Charis prima (Primus altus): Auro pluat! Pax (Cantus primus): Mellis rivi rorent! Omnes: Balsami, nectaris, lactis eant flumina, his Archiducibus! Pax (Cantus primus): Ferdinandus sit sol diei! Felicitas (Cantus secundus): Anna Serenissima Phoebe noctis! Omnes: His integrentur innubes Patriae anni! Pax (Cantus primus): Ferdinandus Patriae pater antequam sponsus! Felicitas (Cantus secundus): Anna Patriae mater cumprimum sponsa! Omnes: Clari Principes, implestis votum Patriae! Pax (Cantus primus): Vos Patria in oculis – Felicitas (Cantus secundus): Vos Patria in corde feret! Omnes: Vivite millies in vestrorum animis, etiam civium de annis! Pax (Cantus primus): Este parentes – Omnes: Semper felices! Pax (Cantus primus): Vos alteros in filijs brevi veneretur – Felicitas (Cantus secundus): In nepotibus Patria! Omnes: Optimis Principibus succcedant optimi! 1 Duo tenores: pastores D. – 11 om. personam D; duae Gratiae parte carent, tertia vel prima Charis appellatur 20. – 12 Duo pastores tenores D. – 17 prodoma D. – 19 om. personam D. – 25 in nubes D. 14sq. Verg. Aen. 11,362; cf. hic 82,31sq.; 100,20.Pax (Cantus primus): Patrissent nati! Felicitas (Cantus secundus): Matrissent natae! Omnes: Omnes magni, omnes pij, omnes Serenissimi! Vivant, vivant, vivant! Pax (Cantus primus): Vivat Ferdinandus! Felicitas (Cantus secundus): Vivat Anna Archidux! Omnes: Vivat Ardinandus, vivat Anna Archidux! Pax, Felicitas (Cantus primus et secundus): In pace altissima! Omnes: Annent, perennent, annent, perennent! |
Previous paragraph
|
Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].