Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
Gargilius: Quod bene Diana nobis vortat et reliquae venantium
deae! Hoc mihi classicum placet! Adeste, hoch, hoch, hoch! Arge, Chiron,
Hylax, Phylax, Laelaps, Melampe, Lycisca! Euge, hoh, hoch, hoh! Serisce,
Serisce! Actutum hac me sequere! – Quae felicitas huius est Seriscus: Vertagus meus in cervi vestigia incidit. Praedae certissimae sagax rostro captat omnia. Gargilius: Nunc canes religabimus, dum fugienti ferae occludimus viam. Seriscus: Vae tibi, in nostros si casses incidas! Gargilius: Nil verbis, ad rem, quam paramus, manu est opus! Seriscus: Securus mihi praedae animus et cor salit! Gargilius: Iterum signa canunt Magistri. Seriscus: Euax! Gargilius: Si fera clamantem exaudijt, peristi! Nunc Lynceis oculis utrimque Argi excubabimus, ego isthic, qua faciem Pomona decoram aperit. Seriscus: In umbra illic ego. Gargilius: Quam festiva sunt in umbra praelia, cum catuli in sylvis militant! Seriscus: Quam laeta acies, cum ramosa signa praefert cervus miles tumidus! 12 venantum D. – 16 consummimus D. 28 catuli in sylvis militant] Hor. epist. 2,65ff. venaticus, ex quo / tempore cervinam pellem latravit in aula, / militat in silvis catulus.Gargilius: Iucunda necis pompa, cum in viridi exequias imus et captas in ventre sepelimus feras! Gargilius, Seriscus: Iam fruticeta circumsonant –– (Musica venatoria)
Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes]. |