Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].

Next SubSect

Scena prima

Periocha: Proscripto Marte Diana in sylvis militat et diversâ venatione in feras arma, non homines consumit. – Theatrum: Facies theatri sylvestris et campestris. Diversae venationum figurae in intima proscenij parte.

Actaeon – Hyas – Neanthus – Thrasus – Gargilius puer – Seriscus puer: Venatores

-- --

Gargilius: Quod bene Diana nobis vortat et reliquae venantium deae! Hoc mihi classicum placet! Adeste, hoch, hoch, hoch! Arge, Chiron, Hylax, Phylax, Laelaps, Melampe, Lycisca! Euge, hoh, hoch, hoh! Serisce, Serisce! Actutum hac me sequere! – Quae felicitas huius est est patriae: ferrum et plumbum in feras consumimus! – Tandem aliquando, testudines gradu!

Seriscus: Vertagus meus in cervi vestigia incidit. Praedae certissimae sagax rostro captat omnia.

Gargilius: Nunc canes religabimus, dum fugienti ferae occludimus viam.

Seriscus: Vae tibi, in nostros si casses incidas!

Gargilius: Nil verbis, ad rem, quam paramus, manu est opus!

Seriscus: Securus mihi praedae animus et cor salit!

Gargilius: Iterum signa canunt Magistri.

Seriscus: Euax!

Gargilius: Si fera clamantem

-- --

exaudijt, peristi! Nunc Lynceis oculis utrimque Argi excubabimus, ego isthic, qua faciem Pomona decoram aperit.

Seriscus: In umbra illic ego.

Gargilius: Quam festiva sunt in umbra praelia, cum catuli in sylvis militant!

Seriscus: Quam laeta acies, cum ramosa signa praefert cervus miles tumidus!

12 venantum D. – 16 consummimus D. 28 catuli in sylvis militant] Hor. epist. 2,65ff. venaticus, ex quo / tempore cervinam pellem latravit in aula, / militat in silvis catulus.

Gargilius: Iucunda necis pompa, cum in viridi exequias imus et captas in ventre sepelimus feras!

Gargilius, Seriscus: Iam fruticeta circumsonant ––

(Musica venatoria)
Venatores

Ho ho, ho ho, ho ho, eia age diva

nostra, fave Dea Delia!

(Rittornello: Venatoria Musica)

Ho ho, ho ho, ho ho, vola, vola, cerve,

vola alta ferens cornua!

-- --

(Rittornello: Musica Venatoria)

Ho ho, ho ho, ho ho, illic aper et quot

dentes tot pro rostro fulmina!

(Rittornello: Musica Venatoria)

Ho ho, ho ho, ho ho, pugna, Line, pugna,

et in latus conde spicula!

(Rittornello: Musica Venatoria)

Ho ho, ho ho, ho ho, fuge, fuge, fugies,

lepus, fuge, hostis timide!

(Rittornello: Musica Venatoria)

Ho ho, ho ho, ho ho, rue, Phylax, curre,

Hylax, tene lupum auribus.

19sqq. Hinc usque nova ratione syllabos in lineam distribuendi utitur D. (e.g. ...illic aper, / et quot), fortasse propter litteras maiores in folio 19v. – 29 fugies] fuges D. 1sq. in ventre sepelimus feras] Sen. contr. 10, praef. 9 Quidquid avium volitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit, nostris sepelitur ventribus. (Rittornello: Musica Venatoria)

Gargilius: Receptui canitur.

Seriscus: Convocemus canes! Hoh, hoh, hoh! Arge, Chiron, Hylax, Phylax, Laelaps, Melampe, Lycisca! Vertage, hoh, hoh, hoh, redeunt iam Triumpho!

Next SubSect


Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
Powered by PhiloLogic