Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
Pars tertia
Scena prima
Periocha: Proscripto Marte Diana in sylvis militat et diversâ venatione in feras arma, non homines consumit. – Theatrum: Facies theatri sylvestris et campestris. Diversae venationum figurae in intima proscenij parte. Gargilius: Quod bene Diana nobis vortat et reliquae venantium
deae! Hoc mihi classicum placet! Adeste, hoch, hoch, hoch! Arge, Chiron,
Hylax, Phylax, Laelaps, Melampe, Lycisca! Euge, hoh, hoch, hoh! Serisce,
Serisce! Actutum hac me sequere! – Quae felicitas huius est Seriscus: Vertagus meus in cervi vestigia incidit. Praedae certissimae sagax rostro captat omnia. Gargilius: Nunc canes religabimus, dum fugienti ferae occludimus viam. Seriscus: Vae tibi, in nostros si casses incidas! Gargilius: Nil verbis, ad rem, quam paramus, manu est opus! Seriscus: Securus mihi praedae animus et cor salit! Gargilius: Iterum signa canunt Magistri. Seriscus: Euax! Gargilius: Si fera clamantem exaudijt, peristi! Nunc Lynceis oculis utrimque Argi excubabimus, ego isthic, qua faciem Pomona decoram aperit. Seriscus: In umbra illic ego. Gargilius: Quam festiva sunt in umbra praelia, cum catuli in sylvis militant! Seriscus: Quam laeta acies, cum ramosa signa praefert cervus miles tumidus! 12 venantum D. – 16 consummimus D. 28 catuli in sylvis militant] Hor. epist. 2,65ff. venaticus, ex quo / tempore cervinam pellem latravit in aula, / militat in silvis catulus.Gargilius: Iucunda necis pompa, cum in viridi exequias imus et captas in ventre sepelimus feras! Gargilius, Seriscus: Iam fruticeta circumsonant –– (Musica venatoria)Ho ho, ho ho, ho ho, eia age diva nostra, fave Dea Delia! (Rittornello: Venatoria Musica)Ho ho, ho ho, ho ho, vola, vola, cerve, vola alta ferens cornua! (Rittornello: Musica Venatoria) Ho ho, ho ho, ho ho, illic aper et quot dentes tot pro rostro fulmina! (Rittornello: Musica Venatoria)Ho ho, ho ho, ho ho, pugna, Line, pugna, et in latus conde spicula! (Rittornello: Musica Venatoria)Ho ho, ho ho, ho ho, fuge, fuge, fugies, lepus, fuge, hostis timide! (Rittornello: Musica Venatoria)Ho ho, ho ho, ho ho, rue, Phylax, curre, Hylax, tene lupum auribus. 19sqq. Hinc usque nova ratione syllabos in lineam distribuendi utitur D. (e.g. ...illic aper, / et quot), fortasse propter litteras maiores in folio 19v. – 29 fugies] fuges D. 1sq. in ventre sepelimus feras] Sen. contr. 10, praef. 9 Quidquid avium volitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit, nostris sepelitur ventribus. (Rittornello: Musica Venatoria)Gargilius: Receptui canitur. Seriscus: Convocemus canes! Hoh, hoh, hoh! Arge, Chiron, Hylax, Phylax, Laelaps, Melampe, Lycisca! Vertage, hoh, hoh, hoh, redeunt iam Triumpho! Scena secunda Triumphus VenatoriusPeriocha: Finita feliciter et ad votum venatione triumphus sequitur, venatores, canes, venabula coronantur. Mopsus rusticus ob violata Dianae sacra ad cultrum, citra sanguinem tamen, damnatur, profanae linguae daturus poenas. – Theatrum: Cervus porrectus, cui ingeniculatur Mopsus et cultrum venatorium accipit. Ijdem – Mopsus rusticus
Scena tertia
Periocha: Pacis, auspicatissimarum nuptiarum paranymphae, favor in Tirolim, quem Charites opibus suis augent triumphante seque ipsam vix capiente Aquila. Quaternae e iugis Tirolicis Daphnides ad saltum evocantur ab Hymenaeo Orphei vicem praecinente. Saltant et Serenissimam stirpem Austrio-Mediceam foecundam fructibus salutant. – Theatrum: Aquila Tirolensis montes et se ipsam superat. Amoeno et florido colli Pax et tres Charites insidentes prodeunt. Saltus quatuor Daphnidum circa stirpem Austrio-Mediceam faciente in monte modulos Hymenaeo. Pax: O Regia aquila, patrij cui montes nimis sunt humiles, Olympo caput insere! Aurora ardet in collo, purpureus pennarum ordo corpus vestit, corolla tempora cingit. Tres Charites: Nullam Mavors intervellat pennam aquilae! Pax: Sic Pax cavet, sic magnus iubet Deus. Tres Charites: Fulmina hostes, fulminis, Numinis ales! Protege cives, protege patulis alis! Pax: Non cole arma, sed falces novet colonus, omnia pacis agat! Tres Charites: Felices ramos inserat inutili ligno, vitem maritet populis! Quisque sui modum finemque colat agri, nec spes anni glebae commissa pereat agricolis! Pax: Beatis imperet Ceres campis, sylvestres cicurati mansuescant saltus! Damnata vepribus loca iam Ceres colat! Tres Charites: O felix aquila, vola altius (sursum volat), altius, altius! Serenissima sidera propius inspice, nec nubes temeret diem! Pax: Ventorum, fulminum sonantes officinas supera! Nil tuam turbet pacem! Tres Charites: Aeternis vincta catenis bella gemant! Pax: Ita Pax iubet divina aurigante manu. Tres Charites: Iam frontem explica, Tirolis, maior te felicitas et iucundior manet scena, Pace paranympha, Orpheo Hymenaeo! Saltet quidquid in iugis stat Tirolicis! Prodeat Atys in pinu, Aegle in populo, sine lacrimis Cyparissus in cupresso, in lauro Daphne sylvarum decus! Favete, Fauni, favete, Dryades Patriae!
Saltus
Figura prima facta
Pax: O stipitis hilaritas! Prima Charis: O arboris foecunditas! Secunda Charis: Ramorum o viriditas! Tertia Charis: O fructuum suavitas! Omnes: O frondium amplexus! 12 circurati D. – 14 sursum volat in marg. add. man. al. D. – 21 Agle D. 9 Hor. epod. 2,9sq. ergo aut adulta vitium propagine / altas maritat populos et 13sq. inutilisve falce ramos amputans / feliciores inserit. Figura secundaTres Charites: Ut comas tollit! Ut gratam iacit umbram! Figura tertia Pax: Abeste, infaustae volucres! Hîc chorus volucrum Thalassionem meliore voce concinet! Figura quartaPrima Charis: Hanc nullus Boreas foliorum viduet coma! Figura quinta Pax: Ades, Hamadryadum cohors, Daedala fisso cortice nomina insere FERDINANDI CAROLI, Annae Archiducis! Omnes: Crescant, vereant, floreant foecunda nomina! Figura sextaCharis Secunda: Respira, Patria, in spem floris, in spem fructus! Omnes: Aetatum omnium! Figura septimaPax: Sub formoso cortice quot purpurati Reguli! Quam suavis Patriae medulla! Figura octavaPax: Ut splendent aurea poma! Prima Charis: Ut rubent poma mellea! Secunda Charis: Ut rident poma mitia! Tertia Charis: Ut variant poma pictissima! Omnes: O poma Medica et Medicaea, o poma felicia! Figura nonaPax: Cresce, arbos, nobili medulla vivens! 12 Hor. carm. 2,9,6sqq. aquilonibus ... foliis viduantur orni. Figura decimaTres Charites: Nulla hyeme calva, nullo senio curva humi serpentibus hederis ad alta nisuris stabile columen! Figura decima primaPax, Tres Charites: Age, volucris Regia, quae serenae lucis radios bibis, huc advola, hoc vertice secura conside, hic cunas suspende, hic pullos educa, omnes patientes, omnes amantes lucis, omnes Serenissimos! Figura decima secundaOmnes: Vince, vive, vire, flore, foecundum germen, et te resemina, liquido Coeli irrigatum commercio! (Saltus intro)
Scena quarta
Periocha: Tempe Austrio-Medicea, per quae praecones ephebi et musica regnat aura. Flant Favonij et ad mutua oscula atque communia gaudia excitant flores. – Theatrum: Hortus, in cuius areolis Serenissimorum sponsorum florentissima rident nomina. (Symphonia – Felicitas, Pax et Charites collocentur super machinas)Florimundus: Ipsa Tempe colimus, Rosimunde! Rosimundus: Nasus an oculus totus fieri mavelim! Non statuo satis! Florimundus: Aeterni veris patet indulgentia. Rosimundus: Quam vivis florum coloribus ludit hortus! Florimundus: Nulla hic rosa expirat, nullum languet lilium. Rosimundus: Regina rosa murice rubet, argentea toga candet lilium. 27 Felicitas …Florimundus: En, ut sudo Coelo omnes libant oscula! Rosimundus: Nec minorum gentium abstinent flosculi. Florimundus: Crescite, lactentes in herba bullae! Rosimundus: Pleno ubere Coelum roret! Florimundus: Oscula pandite, hiantes fraterculi! Rosimundus: Roscitae gemmae de auriculis pendeant! Florimundus: Lucete, hortorum sidera, veris opes! Rosimundus: Exeste, profani: ne me licente gressu florem interficiant! Florimundus: Nulla carpantur manu, nisi Regia! Rosimundus: En, feras supremos in ungues arrectas! Florimundus: Contra audentes eunt: nos petunt. Rosimundus: Nil time, pacis sunt umbones, quos ferunt. Florimundus: His scutis tecti florebimus! Rosimundus: Quam me odor capit! Florimundus: Universam ut recreat Patriam! (Musica flauttis constans)Rosimundus: Audis zephyrum? Florimundus: Audis favonios? Rosimundus: Musicae strepunt ventulorum animae! Florimundus: Iocantis aurae sibili! Rosimundus: O secundas ethesias! Florimundus: Auster perflat tempe florentia. Rosimundus: O Coeli Serenissimi ingenium! Florimundus: O mitem loci genium! Rosimundus: Iam etiam hortante maio Salio more agiles choreas ducunt! Florimundus: Ut comam discolorem iactitant venuste! Florimundus, Rosimundus: O geniales horti nostri delicias! 7 Lulcete D. – 8 interficiat D. 8 Verg. Aen. 6,258 procul o procul este, profani. – 27 Salio more] Hor. carm. 1,36,12 neu morem in Salium sit requies pedum et 4,1,28 in morem Salium ter quatient humum.Scena quinta Periocha: Pace et Felicitate applaudente auspicatissimo Serenissimorum sponsorum Hymenaeo relucent e caelo diversa emblemata, quibus singulae respondent e stelliferis literis epigraphae – Theatrum: Emblemata caelestia in caelo et epigraphae stelliferae. Pax: Sat prata, sat horti riserunt! Felicitas: Explicate nunc frontem, sidera: sol, come nobiliore caput radio, et pleno arride globo, Cynthia! Pax, Felicitas: Lux gemina, lux Serenissima diem ferat! (Musica Instrumentalis)Emblema primum: Phoebus et Phoebe – D e u s c o n i u n x i t Pax, Felicitas: Ite, ite auspicata, felicia Coelo sidera! Crescite via lactea, et terris sero occumbite! (Musica Instrumentalis)Emblema secundum: Duo anuli conserti – U n i o g e m m a e s t Pax, Felicitas: O anulos, o vincula, digna oculis, digna Principum manibus! O catenam auream, quae integra omnium sibi devinciet animos! (Musica Instrumentalis)Emblema tertium: Duae manus consertae – I n c a r n e u n a Pax, Felicitas: O casta foedera, quae sanguis sancit! Germano candore conveniunt, qui sic conveniunt in manus. Nodum Gordium sero, ah sero scindant Parcae! 25–27 annuli ... annulos D. 18 Deus coniunxit] Vulg. Matth. 19,6. – 32 In carne una] Vulg. Eph. 5,31 (=gen. 2,24; Matth. 19,5; Marc. 10,8; I Cor. 5,16). (Musica Instrumentalis)Emblema quartum: Duo toedae decussatim colligatae – S i n e f u m o Pax, Felicitas: Ardeant toedae, luceant toedae, diviniore flamma coelitus accensae! O quot hinc lumina Christiano nascentur orbi Serenissima! (Musica Instrumentalis)Emblema quintum: Duo gemini – A n i m a u n a Pax, Felicitas: Vivite gemini, vivite sponsi, vivite unanimes! Discat a vestris amoribus concordiam haec aetas: mores ijdem, sensus ijdem, anima una! (Musica Instrumentalis)Emblema sextum: Duae Columbae – C h r i s t u s E c c l e s i a m Pax, Felicitas: Foecundae sunt et castae sunt: Austriacum imperium discite ex hoc felici auspicio, subiecti! Sunt sine felle volucres! (Musica Instrumentalis)Emblema septimum: Duo corda supra aram coniuncta, in quae flammulae depluunt – A d h a e r e b i t Pax, Felicitas: Abeste, profani ignes, amica Coelo pluvia iam occupavit! Aurea redeunt saecula! Gemina corda, concordia pari liquescunt in unum! (Musica Instrumentalis) 10 Anima una] Vulg. act. 4,32. – 17 Christus Ecclesiam] Vulg. Eph. 5,29. – 25 Adhaerebit] Vulg. Eph. 5,31 (=gen. 2,24; Matth. 19,5; Marc. 10,8).Emblema octavum: Aquilini Pulli circa solem – N o n d e g e n e r e s Pax, Felicitas: Ite, felices posteri, maiorum exemplo supra nubes, supra fulmina, supra invidiam, non supra amorem! Sic rem divinam in oculis habete, ut semper vos orbis suspiciat! (Musica Instrumentalis)Periocha: Sex amores Austriaci invisum orbi Martem vinciunt, exarmant et inermi insultant docentque humanissimam provincias et regna subiugandi rationem esse per coniugia, casti Hymenaei et Pacis auspicijs. – Theatrum: Mars vinctus et exarmatus postliminio in Iani retruditur templum.
Scena sexta
Periocha: Pro Thalassione bona verba, germana vota novis sponsis Serenissimis, pijs Patriae parentibus concepta, cantata. – Theatrum: Pax et Felicitas canunt, monticolae Tirolis et fluvij accinunt et quidquid in toto vocale est theatro, applaudit. (Pax et tres Gratiae in singulis machinis, Felicitas supra aquilam, fluvij in theatro, pastores duo in monticulis)Pax (Cantus primus): Victus et vinctus est Gradivus! Grassatus est diu sacra profanis commiscens, pacatior templum iam colat! Hoc votum maximum fuit amicae mihi Austriae. Omnes: O votum pium fuit! Felicitas (Cantus secundus): Castorum amorum potens in pace domus, iustorum armorum cum provocatur ab hostibus Athesis (Bassus primus): Involent alij et expugnent duce Marte regna: Hymenaeo classicum canente populos subiungant Austriaci! 10–15 = Periochae Scena 5.; vide comm. – 34 Felicitas D; Athesis quia parte caret et bassum canit. 28 Victus et vinctus] Flor. epit. 3,1,18.Pastores (Duo tenores): O incruentae armorum victoriae, quae nunquam invitis imperant! Pax (Cantus primus): Etiam in armis victores lacrimas potius quam sanguinem a victis exigunt Austriaci. Felicitas (Cantus secundus): Libertatis est species subiectis, sub hac clementia. Omnes: Nemo, nemo gemit sub amoris iugo! Pax (Cantus primus): Felices populi, qui amantibus Principibus sunt in amoribus! Omnes: Pax olea coronet, Bellona lauro victores Amores! Pax, Felicitas (Cantus primus et secundus): Vestra tela rosis coronate! Gratiae (Duo alti): Favo tingite! Pastores (Duo tenores): In hostes Pacis absumite tela, ut fiant ex efferis humani! Fluvij (Duo bassi): Nulla, nulla salus bello – Omnes: Pacem, te, Pacem poscimus omnes! Pax (Cantus primus): Pacati rideat clementia Coeli! Oenus (Bassus): Constantia foedera sanciat Iris, Pacis prodroma! Omnes: Aureum, ah aureum Pacis redeat saeculum! Pastores (Duo tenores): Ponat tempestas bellica, grandinet gemmis polus! Charis prima (Primus altus): Auro pluat! Pax (Cantus primus): Mellis rivi rorent! Omnes: Balsami, nectaris, lactis eant flumina, his Archiducibus! Pax (Cantus primus): Ferdinandus sit sol diei! Felicitas (Cantus secundus): Anna Serenissima Phoebe noctis! Omnes: His integrentur innubes Patriae anni! Pax (Cantus primus): Ferdinandus Patriae pater antequam sponsus! Felicitas (Cantus secundus): Anna Patriae mater cumprimum sponsa! Omnes: Clari Principes, implestis votum Patriae! Pax (Cantus primus): Vos Patria in oculis – Felicitas (Cantus secundus): Vos Patria in corde feret! Omnes: Vivite millies in vestrorum animis, etiam civium de annis! Pax (Cantus primus): Este parentes – Omnes: Semper felices! Pax (Cantus primus): Vos alteros in filijs brevi veneretur – Felicitas (Cantus secundus): In nepotibus Patria! Omnes: Optimis Principibus succcedant optimi! 1 Duo tenores: pastores D. – 11 om. personam D; duae Gratiae parte carent, tertia vel prima Charis appellatur 20. – 12 Duo pastores tenores D. – 17 prodoma D. – 19 om. personam D. – 25 in nubes D. 14sq. Verg. Aen. 11,362; cf. hic 82,31sq.; 100,20.Pax (Cantus primus): Patrissent nati! Felicitas (Cantus secundus): Matrissent natae! Omnes: Omnes magni, omnes pij, omnes Serenissimi! Vivant, vivant, vivant! Pax (Cantus primus): Vivat Ferdinandus! Felicitas (Cantus secundus): Vivat Anna Archidux! Omnes: Vivat Ardinandus, vivat Anna Archidux! Pax, Felicitas (Cantus primus et secundus): In pace altissima! Omnes: Annent, perennent, annent, perennent! |
Previous Section
|
Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].