Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Matej (c. 1500) [1502]: Epithalamium in nuptias Vladislai Pannoniarum ac Boemiae regis et Annae Candaliae reginae, versio electronica, 451 versus, verborum 3143, ed. Ladislaus Juhasz [genus: poesis - epithalamium] [numerus verborum] [andreis-m-epith.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro



Iam dea contigerat Romani moenia Planci,
Qua celeres Arar et Rhodanus sua flumina miscent,
Et iam regali constructa palatia luxu
Intrarat. Bifores illic argentea valvas
Ostia pandebant. Illic contemptus achates
Et neglectus onyx teritur: non gratia ophiti
Ulla datur, nihil est illic Euboea Carystos,
Nil Ligurum lapides, nil inclyta saxa Laconum.
Parte omni fulvo trabs exaturata metallo
Pendet et attonitos hominum rapit undique visus.
Divitiis nec cedit opus, stant aera Myronis,
Stat labor, o Lysippe, tuus, tamen omnia vincit
Porticus antiquis patrum variata triumphis
Est illic Thybris, sunt captae moenia Romae,
Sunt et Aquitanis Capitolia vincta maniplis;
Arx Tarpeia manet graviori pressa periclo
Porticibusque cavis volitans argenteus anser.
Dum vigili attollit resonantia murmura voce.
Per rupem audaces testatur adesse phalanges:
Pensati est illic temerarius arbiter auri
Ensis et Ausoniae tot rapta insignia genti:
Parte alia Brennus per litora Graia cohortes
Sequanicas ductat, — iam se vix Delphica tellus
Numine Phoebeo nivibusque repente solutis
In proceres Gallos victriciaque arma tuetur.
Hos inter titulos antiqua ab origine patres
Candalii apparent et honorae stemmata gentis.
Ut primum visa est divinae stirpis alumna,
Obstupuit Cytherea decus mirata puellae,
Stellantes oculos primum, quibus urit amantes.
Ardet ut Oetaeis circumfluus humor in arvis.
Qui Phaethonteos iterum renovare calores
Evaleant totique ignes immittere mundo.
Unde suas solitus accendere saepe Cupido
Lampadas; ingenuae stat frontis gratia, sub qua
Excubat Euphrosyne geminam complexa sororem:
Pallados armiferae dignum stat Gorgone pectus
Atque Semiramia pharetra nodatur in aurum
Crinis Apollineo solus certare decori,
Dignus et auricomum Bacchi superare nitorem,
Qui valeat valeatque tuis contendere flammis,
Qui Bereniceo de vertice raptus ad astra
Ignivomum tremulo praefers fulgore cometen.
Cuncta animus vincit, quem non regina Scytharum
Massagis exuperet, hostem licet illa superbum
Ulta sit impune natum non passa iacere.
Femineos non illa colos, non pensa gerebat,
Nil privatum illi curae est, sed volvere libros,
Scire pudicitiae laudata exempla prioris,
Quot proba Penelope lustris errante marito,
Tempore quot belli repetitae stamine telae
Sit pactam tutata fidem, Lucretia morte
Ut subita immeritae exuerit mala crimina culpae.
Laodamia suo comes est ut facta marito
Praevenitque diem laeto. Stat virginis usque
Iphias ante oculos et casta Althaea pudicos.
Dotibus his alias addit: non pectinis illa
Nescia Threicii est, non saxa trahentis et undas
Ismeniae citharae. Quicquid cantavit Arion,
Quod Mytilenaea cecinit cum vate Corinna,
Quod Linus, hoc repetens modulatur regia virgo;
Aut ductat thyasos, quales non ante Cithaeron
Baccheis vidit festis, non flumina quondam
Thermodontiacas subito perpessa bipennes
Armigerae sobolis, postquam peltata virago
Depopulata Getam positis agit otia bellis. —
Huic Venus haec roseo confestim prodidit ore:
Vade retro

Vade porro


Andreis, Matej (c. 1500) [1502]: Epithalamium in nuptias Vladislai Pannoniarum ac Boemiae regis et Annae Candaliae reginae, versio electronica, 451 versus, verborum 3143, ed. Ladislaus Juhasz [genus: poesis - epithalamium] [numerus verborum] [andreis-m-epith.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.