Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1502, Dubrovnik]: Oratio funebris in Joannem Gotium (fragmenta), versio electronica, Verborum 775, versus 2, ed. Darinka Nevenic Grabovac [genus: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [numerus verborum] [crijev-i-gotius-1502.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quod si dolemus, nos magis quam illum diligimus, ut qui nostra, non illius incommoda atque detrimenta, illius iucundissima consuetudine atque dulci praesentia orbati, deploramus magisque nostram utilitatem quam illius foelicitatem atque amicitiam respicimus. Sin vero tanquam illi aliquid mali acciderit lugemus, divinae claementiae et ipsius foelicitatis ingrati atque maligni interpretes sumus. Quo vero gradu itinere prioris vitae, quo ductu atque auspicio virtutum ad hoc aeternum decus pervenerit, illum 124v laudandi, nos consolandi, posteros erudiendi gratia paucis percenseamus; neque ab re sit externa commoda et corporis dotes quasi pedisequas et asseclas virtutum et quaedam animi mancipia pro tempore internumerare, ut ostendamus non minus fortunam quam sapientiam de illo bene meritam. Et alteram usui, alteram ornamento fuisse non mediocri. Quae duo cum saepius invicem pugnent, in illo quadrasse. Et hanc comitem, ut par est, illam ducem fuisse non solum laude, sed etiam admiratione dignum est. Quid magis contrarium quam virtus et fortuna! In illo tamen, quod rarum et infrequens bonum est, sapientia foelix, fortuna sapiens fuit. Sed licet utraque illum continuo cursu certatim ornauerit uirtus tamen fortunam, non fortuna uirtutem quodammodo praeuenit; nisi generis et patriae fortunam, quae illius industriam praecessisse necesse fuit, referre uelimus; quod illi neutrum indecorum fuit. Nam patria est caput Illuriae in sinu Adriatico secunda (Venetis enim semper primas partes tribuo), Illuriam autem ab Illuro et suis posteris denominatam omnium provinciarum amplissimam et numero gentium et dilluvio quondam populorum adfluentissimam esse, nemo est qui nesciat. Nam quicumque Moscum interiacet ultimum Tethymque Germanam et mare Ponticum et Dalmatarum australe littus, Illuriae imperio superbit.125r Neque vero illa unquam procreandis illustribus viris effoeta fuit; siquidem tot imperatores, tot reges, tot excellentes in omni doctrina et sanctitate viros et quorum memoria numquam interitura est

-- 353 --

genuit. Quis Claudium, quis Diocletianum, quis Aurelianum, Maximum improbum, Constantinum, et ex Triballis Justinum, Romanos duces et imperatores maximos, Illuriciano sanguine procreatos non meminit? Quis Orpheum, quis Zamolsidem, quis Anacharsim, quis sanctissimum uirum Hieronymum, ut linguarum ita doctrinae et integritatis et omnium virtutum genere cumulatissimum, non admiratur? Ut taceam Gothos nobis conterraneos qui rerum potiti sunt, ut pontificem maximum Romanum Caium et Joannem. Quis sanctissimum regem Wladislavum, cui caelitus corona delapsa est, quis illum, qui se victimam pro re christiana devovit, nostri regis patruum, satis praedicare potest; ut innumerabiles omittam; hunc nostrum regem Wladislavum cum bello tum pace clarum, qui suis maioribus non tam nomine quam similitudine et cognatione virtutis respondet, quis orbis imperio dignum non iudicet? Sed taceo nostri temporis homines, ne cuius adulandi capere videar occasionem.

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1502, Dubrovnik]: Oratio funebris in Joannem Gotium (fragmenta), versio electronica, Verborum 775, versus 2, ed. Darinka Nevenic Grabovac [genus: prosa - oratio; prosa - oratio funebris] [numerus verborum] [crijev-i-gotius-1502.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.