Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Bunic, JakovCaluus, HieronymusGucetic, IvanHieronymusAnd.Severitan, Ivan Polikarp (1469-1534; c. 1526; 1451-1502; c. 1526; 1472 - c. 1526) [1502]: Carmina minora ex libro De vita et gestis Christi, versio electronica, 360 versus, 4279 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - sapphicum; prosa - epistula] [numerus verborum] [aa-vv-carmina-vgc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Iacobus Bonus Hieronymo Caluo S.

Calue mi Charissime, homunculus hic libentius bona suscipit, quam mala, lucem, quam tenebras, laudem quam contumeliam, licet medius inter utraque uersetur. Quum tamen (quod saepe fit) contigerit eum premi contrariis, aequo animo sustinet. Quidni pro Christo? pro quo sane grauia saepe et difficilia multa pertulit. Laudes itaque tuas quas ueras existimat gratio reponit animo, Nam deo nihil aliud laudibus est accaeptius. Vt pote o bonos omneis ideo secum facit unum, ut laudibus diuinis uacent, ipsoque deo sine fine perfruantur, qui caput est in Xpo mystici corporis, principium et finis.

Te bene agere opto.
Vade retro

Vade porro


Bunic, JakovCaluus, HieronymusGucetic, IvanHieronymusAnd.Severitan, Ivan Polikarp (1469-1534; c. 1526; 1451-1502; c. 1526; 1472 - c. 1526) [1502]: Carmina minora ex libro De vita et gestis Christi, versio electronica, 360 versus, 4279 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - sapphicum; prosa - epistula] [numerus verborum] [aa-vv-carmina-vgc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.